14Cosmographiae uni-riam, in qua est terra sancta, haud proculamari Rubro inuenies inter 60& 70 meridianum.Hae itaque duae regiones non subijciuntur uni circulo meridiano, sed intersunt tres circuliquapropter Hierosolymitani multò citius habent meridiem quàm Germani, anteuertentes scilicet suo meridie nostrum meridiem tribus horis. Nam quum Ierosolymis est meridies, nobis qui habitamus iuxta tractum Rheni sunt adhuc ferè tres horae ad meridiemHaud secus potest exemplum adduci de eclipsibus solis& lunae, item de coniunctione&Longitudo re oppositione. Nam dum in regione nostra circa medium noctis contingit eclipsis aut lu-gionum in e- minarium oppositio, illa eclipsis uidetur Ierosolymis tribus horis post medium noctis.clipsibus ad-Illud enim momentum temporis quod apud nos repraesentat medium noctis, est in Syri-uertendaseu Palaestina tertia ferè hora post medium noctis. Notabis quoque hîc, quòd in duobusprimis uniuersalibus tabulis singuli meridiani à se inuicem distant 10 gradibus,& 15 gradibus respondet unahora, sexaginta uerò 4 horae,& sic consequenter. Et quoniam terrasancta distat ab interiori Germania circiter 40 gradus, facile tu ipse iudicare poteris, meridiem lerosolymitanum praecedere meridiem Germanorum duabus horis& dimidia aque aliquot minutis. Si pernexeris ultrà, usque ad Indiam scilicet,& aduerteris meridianum120 grad. deprehendes Indiam differre à Germania 6 horis, hoc est, quando Rhenenses habent meridiem, Callecutijs in India occidit sol. Nam istę duae regiones dissident in longitdine 90 gradibus siue quarta parte circuli: siquidem 15 inueniuntur sexies in 90. Si ultra in Orientem processeris usque ad 200 meridianum, deprehendes Indianos illius terae distare à tractu Rheni 12 horis, atque hoc licebit uarie ratiocinari. Nam cùù nobis incipit dies, illis desinit esse dies. Quando nobis est meridies, illius est nox media. Qudo apud nos dies dominica mane illiocescere incipit, illis iam transacta est ea dies. Cunnos interdiu uigilamus& labori operam damus, illi uicissim eodem tempore in tenebridormiunt. Quum nobis sol mane oritur, occidit apud illos:& rursum quando nobis ocidit, oritur illis,& uespera nostra est aurora illorum. Item quando nobis apparet eclipilunaris, illi nequeunt eam uidere, cum apud illos tunc dies sit, illa autem eclipsis non uiProiectio tur nisi noctu. Contrarium fit in eclipsi solari. Notandum praeterea per tabulam tysphaerae in pla uniuersalis repraesentari integrum globum seu sphaeram, sectam in medio atque in pluno sic descriptam, ut duo eius extremi circuli, orientalis scilicet iuxta quem uides sigitum numerm 260.& occidentalis cuius signatura est 270 unus sint circulus, si majipsa in globum contorqueatur recurueturque. Vnde simihi esset proficiscendum ex Eupa ad insulam Zigangri, quam uides locatam ad dextram paululum ultra meridianum230. non oporteret me arripere uiamper Asiam ac Indiam, atque deinde traijcere mareque ad eam insulam, sed uersus occidentem propinquior mihi pateretuia adeam. Tr-ciens enim mare Hispanicum siue oceanum occidentalem& perueniens ad extremumoccidentalem meridianum, iam apprehendi orientalem meridianum, à quo adhuc supersu24 gradus usque ad insulam Zigangri, id quod facile intelliges, si mappulam considerin globum redactam, figuramque recepisse sphaericam. Idem intelligendum est de omnibus mapis uniuersalibus magnis& paruis, quae scilicet integrum terrae complectuntur circulumDe circulis parallelis.Cap.XIX.Raeter meridianos circulos sunt quoque in mappa uniuersali circuli transuersalequi traesuntur ab occidente in orientem. Et licet in plano sint lineae rectae,& in qubusdam typis uniuersalibus eaedem curuentur, tamen si mappa in sphaeram co-plicetur, fient ex rectis lineae circulares. Vocantur autem hi circuli paralleli, quodubique aequidistent, nec unquam utmeridiani ad unum trahantur punctum. Inter ipsos auttres sunt praecipui, qui magnae sunt considerationis in Astronomia atque Cosmographia,Requatorÿs of pe Aequinoctialis, tropìcus Cancri& tropicus Capricorni. Aequinoctialis secatmundum inficium.duo aequalia, uocaturque ob id Aequinoctialis, quòd dies tunc noctibus adaequentur, quandsol ipsum transit, quod bis fit in anno, nempe in aequinoctio uerno,& aequinoctio autumnalTropicus Cancri siue Aestiuus circulus propterea sicuocatur, quòd sol propius ad septetrionem accedere nequeat, sed cum ad illum parallelum peruenerit, habent omnes honnes qui extra aequatorem uersus polum Areticum habitant, maximum diem, estque solstitiumTropicus Ca-aestiuale. Porrò tropicus Capricorni sic appellatur, quòd sol illum hyemali tempore apricorni.prehendens, ultra non declinat, sed cursum rursum uersus septentrionem uertit, estque tunc diein septentrionalibus regionibus breuissimus. Signantur praeterea& alij duo insignes c
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
14
JPEG-Download
verfügbare Breiten