1065V.Libelde Gangis magnitudine sic scribunt. Vbi in summa est angustia post susceptos omnes amnes.habet latitudinem octo millium passuum,& ubi uadosissimus est, est profundus uiginti pas-suum. Nutrire etiam dicitur, sicut Nilus, crocodilus, item delphinos& alia monstra.Mensura stadii.Tissium latine locus est in quo equi& homines exercentur ad cursum, siue ubi adletaecertant. Habet autem studium passus centum& uiginti quinque, hoc est, pedes 625. utPlinius tradit. Sicqe octo stadia faciunt mille passus, qui facunt unum milliare Itali-cum. Germani uero pro suis milliaribus communibus quadruplicant milliare Itali-cum, faciuntque ex triginta duobus stadijs unum milliare. In Heluetia uero non ra-ro usurpant quadraginta aut quinquaginta stadia pro uno milliari, nulla certa ratione iterumdistantias metientes.Stratagema Semiramidis.=Vxta Indum fluuium Semiramis regia Assyriae, magnam passa est cladem, quum Staurobatem regem Indiae regno pellere& dominium eius usurpare conaretur. Adductis enim infinitis copijs equitum& peditum atque terriculamentis facticiorum elementorum, regemIndiae prouocauit ad pugnam. At ille interritus corporauit milites suos ut intrepidi pugnarent contra mulierem, quae aliquando scortum fuisset pastorum antequam facta esset regi-na,& quae rege excluso regnum usurpasset, sexum foemineum negasset, seque filium regis simu-lasset atque sub uirili specie luxuriam cum adolescentibus exercuisset, eosdemque illico interfecisset, ne innotesceret illius insania. Habes historiam suprà sub titulo Babyloniae.India qualis& quanta regio.Ndig orientalis regio tam uasta perhibetur,& eam tertiam omnium terrarum partem tra-dant. Pomponius tantum littoris occupare scribit quantum per quadraginta dies noctesqueuelificantibus cursus est. Habet gentes multas,& oppidis adeò est exculta, ut quidam in eaQuinque mil-quinque millia fuisse dicant, nec mirum sit uelde hominum uel de urbium copia, quum soli ha ciuntatum-Indi à suo natali solo nunquam recesserint. Terra Fauonij spiritu saluberrima, in anno bismetit fruges, uice hyemis ethesias patitur uentos. Nardum fert australis ora, fert& cinnamo-mum, piper& calamum fromaticum, ut Arabia& Aethiopia. Ebenum arborem sola produ-cit. Pfittacum auem& monoceron bestiam habet. Abundat berillis, Chrysoprasis, adamanti-bus, carbunculis, margaritis multis& gemmis. Binae illic aestates, lenis aura, temperatum coe-lum, ubertas soli, aquarum abundantia. Centum ob id& triginta annorum aeum quidam agunt,praesertim Musitani. Seribus uita aliquanto longior. Maxima in ea regione gignuntur animaliaArbores etiam tantae proceritatis traduntur, ut sagittis superari nequeant. Haec facit ubertas so Arbores altijli, temperies coeli, aquarum abundantia. Arundines tantae proceritatis, ut singula internodia al simae.ueo nauigabili ternos interdum homines ferant. Fert quoque Indorum terra ut diximus pi-per, cinnamomum& alia fromata, solaque producit Ebenum arborem, estque lignum nigrum, solidum, pulchrum,& aptum ocularibus medicinis. Haecarbor caesa durescit in lapidem. Piper Ebenus-auero crescit in Caucalo monte, maxime eo loco, ubi mons flectitur in meridiem. Tradunt qui-dam ipsum eo modo crescere, sicut in terris nostris iuniperi solet cressere. Foditur etiamin India aurum& argentum sed nullum ferrum. scribit Plinius omnia maiora nasci in Indorum regione quàm in alijs terris, hominesanimalia& arbores.Indo-Bbb 5
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Seite
1065
JPEG-Download
verfügbare Breiten