AD VERAM PHYSICAM. Legt. XI. ro/
tem redire, quam potest figuram semel sibi inductam exue-re, & aliam recentem absque causa extrinseca acquirere.
Inest praeterea corporibus vis quaedam, seu potius inertia,qua mutationi resistunt; unde est quod difficulter admodume statu suo, qualiscunque is sit, deturbentur : vis vero illaeadem est in corporibus motis ac quiescentibus , nec minusresistunt corpora actioni, qua a- motu ad quietem reducun-tur, quam ei, qua ä quiete ad motum transeunt ; hoc est,non minor requiritur vis ad corporis alicujus motum sisten-dum, quam prius necessaria fuit ad eundem motum eidemcorpori imprimendum: unde cum vis inerti« aequalibus mu-tationibus «qualiter semper resistit , illa non minus efficaxerit , ut corpus in motu semel incepto perseveret, quamut corpus quiescens semper in eodem quietis statu perma-neat.
Quidam sunt Philosophi, qui corpus ex sua natura tam admotum quam ad quietem indifferens esse supponunt; at perindifferentiam illam non ( ut opinor} intelligent talem iacorporibus dispositionem, per quam quieti aut motui nihilomnino resistunt; quippe hoc posito, sequeretur corpus quod-vis maximum summa celeritate motum a minima quavis vi/posse sisti; aut si quiesceret magnum illud corpus, ab alioquovis minimo propelli, absque ullo velocitatis corporis im-pellentis decremento; hoc est, corpus exiguam quod vis inaliud maximum impingens, posset illud fecum abripere sineulla ipsius retardatione; Lc utrumque corpus post impulsumjunctim ferrentur ea celeritate, quam prius corpus illud exi-guum habebat: quod absurdum esse omnes novimus. Nonigitur indifferentia illa sita est in non renitentia ad motum exstatu quietis, aut ad quietem ex statu motus, sed in eo so-lum, quod corpus ex sua natura non magis ad motum quamad quietem propendet, nec magis resistit transire ä statu qui-etis ad motum, quam i motu rursus ad eandem quietem re-dire ; potest praeterea corpus quodvis quiescens ä quavis vimoveri; potest «qualis vis secundum contrariam directionemagens motum illum destruere; atque in hoc indifferentiam il-lam sitam esse volunt.
O 2
Gura»