Buch 
Joannis Keill, M.D. regiae soc. Lond. socii, in acad. Oxon. astronomiae professoris Saviliani, Introductiones ad veram physicam et veram astronomiam, quibus accedunt Trigonometria. De viribus centripetalibus. De legibus attractionis
JPEG-Download
 

io8 INTRODUCTIO

Cum, secundum expositam naturas legem , corpus omnesemel motum in eodem motu semper perseveret, quaeruntPhilosophi cur projecta omnia motum suum (quem violen-tum vocant} sensim amittunt? Cur non in infinitum per-gunt ? Si motus ex sua natura non languesceret, potuissetlapis ex manu projicientis sub initio mundi emissus spatiumfere immensum , fk tantum Hon infinitum, pertransisse. Sicquidem potuit, si in vacuo seu spatiis liberis motus absquegravitate fieret. Verum cum omnia projecta vel per aeremvel super aliorum corporum superficies scabras ferantur, ex-inde provenit eorum retardatio; cum enim necesse sit, ut mo-bilia aerem obstantem e loco suo pellant & dimoveant, velut superficiei super quam moveaturscabritiem vincant, opor-tet ut vim & motum illum omnem amittant, qui hisce ob-staculis continuo impenditur ; & proinde projectorum motus-semper diminuetur. Si vero nulla esset medii resistentia, nul-la superficiei, super quam decurrunt mobilia, asperitas, nul-la gravitas ,quse corpora terram versus continuo pelleret, abs-que omni retardatione idem semper continuaretur motus. Sicin Coelis , ubi medium tenuissimum est, Planetae- diutissime su-os conservare possunt motus; & super glaciem, aut alias super-sides politas seu minime scabras, corpora ponderosiora ferius:ad quietem reducuntur.

Desinant jam Philosophi continuati motus exquirere cau-sam , alia quippe agnoscenda est nulla , praeter jarimam il-lam , quae non modo motum sed res omnes in lifle suo con-servat, Deum scii. Opt. Max. Nec alia ratione perseveratmotus> quam qua continuatur corporis alicujus figura, co-lor, aut aliae quaevis istiusmodi affectionum , quae sempereaedem permanerent, nisi vis aliqua externa eas turbave-rit..

Multo quidem rectius & magis fecundum bonae methodileges egissent,, si rationes retardati & amissi motus investigaf-fent : verum quosdam in hac re adeo caecutire deprehendi-mus , ut illud ipsum ponant causam continuati motus , exquo revera ejus retardatio provenit.

Desinant etiam Philosophi de communicatione motus tan-tas