Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
13
JPEG-Download
 

CATULLI LIBER.

In fossa Liguri jacet suppernata securi,

20 Tantundem omnia sentiens , quam si nulla sit usquam.Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit:

Ipse quis sit - utrum sit, an non sit, id quoque nescit.Nunc eum volo de tuo ponte'mittere pronum,

Si pote stolidum repente excitare veternum -25 Et supinum animum in gravi derelinquere caeno.Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

AD AURELIUM. XVIII.

ureli, pater esuritionum,

Non harum modo, sed quot aut suerunt,

Aut sunt - aut aliis erunt in annis ,

Paedicare cupis meos amores;

5 Nec clam: nam simul < 5 c jocaris una,

Haeres ad latus , omnia experiris.

Frustra : nam insidias mihi instruentemTangam te prius inrumatione.

Atqui, si id faceres fatur, tacerem.jo Nunc ipsum id doleo, quod esurireMe me jam puer, & sitire discet.

Quare desine, dum licet pudico ,

Ne finem facias , sed inrumatus.

AD VARUM. XIX.

uffenus iste, Vare, quem probe nosti,Homo est venustus, & dicax, & urbanus,Idemque longe plurimos facit versus.

Puto esse ego illi millia aut decem, aut plura5 Perscripta ; nec sic, ut sit, in palimpsesto

B ii)

wm

*3