CATULLI LIBER; 5
Nvilla viri speret sermones esse fideleis:iqy Qui, dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,Nil metuunt jurare, nihil promittere parcunt:
Sed snnulac cupidae mentis satiata libido est ,
Dicta nihil metuere , nihil perjuria curant.
Certe ego te in medio versantem turbine lethi150 Eripui, & potius germanum amittere crevi,
Quam tibi fallaci supremo in tempore deesse.
Pro quo dilaceranda feris dabor, alitibusquePraeda, neque injecta tumulabor mortua terra.Quaenam te genuit sola sub rupe leaena?
I SS Quod mare conceptum spumantibus expuit undis ?Quae Syrtis, quae Scylla vorax, quae vasta Charybdis ,Talia qui reddis pro dulci praemia vita?
Si tibi non cordi fuerant connubia nostra ,
Saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
160 Attamen in vostras potuisti ducere sedes,
Quae tibi jucundo famularer serva labore,
Candida permulcens liquidis vestigia lymphis,Purpureave tuum consternens veste cubile.
Sed quid ego ignaris nequicquam conqueror auris,16$ Externata malo, quae nullis sensibus auctae,
Nec missas audire queunt, nec reddere voces ?
Ille autem prope jam mediis versatur in undis,
Nec quisquam apparet vacua mortalis in alga.-Sic nimis insultans extremo tempore saevaJ70 Fors etiam nostris invidit questibus aures.
Juppiter omnipotens, utinam ne tempore primoGnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
Indomito nec dira ferens stipendia tauro
G iij :