Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
64
JPEG-Download
 

64 CATULLI' LIBER,

, Conjugium ? quo non fortius ausit alis ?

Sed tum mocsta virum mittens , quae verba locuta es!30 Juppiter, ut tristi lumina saepe manu!

Quis te mutavit tantus Deus ? an quod am anteisNon longe a caro corpore abesse volunt ?

At quae ibi, proh ! cunctis , pro dulci conjuge, Divis,Non fine taurino sanguine, pollicita es,

35 Si reditum tetulisset is, aut in tempore longoCaptam Asiam Asgypti finibus adjiceret ?

Queis ego pro factis caelesti reddita coetu,

Pristina vota novo munere dissoliio.

Invita, 6 regina, tuo de vertice cessi,

40 Invita : adjuro teque, tuumque caput:

Digna ferat, quod si quis inaniter adjurarit.

Sed qui fe ferro postulet esse parem PIlle quoque eversus mons est, quem maximum in orisProgenies Phthiae clara supervehitur;

45 Cum Medi inrupere novum mare, cumque juventus -Per medium classi barbara navit Athon.

Quid facient crines, cum ferro talia cedant ?

Juppiter, ut Chalybom omne genus pereat,

Et qui principio sub terra quaerere venas50 Institit, ac ferri frangere duritiem !

Abruptae paulo ante comae mea fata sororesLugebant, cum se Memnonis vEthiopisUnigena, impellens nutantibus aera pennis,

Obtulit Arsinoes Chloridos ales equus.

55 Ifque per aetherias me tollens advolat umbrasEt Veneris casto conlocat in gremio.

Ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,

Grata