Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
65
JPEG-Download
 

CATULLI LIBER. 55

Grata Canopiis incola litoribus;

Scilicet in vario ne solum in lumine caeli60 Aut Ariadneis aurea temporibus

Fixa corona foret; sed nos quoque fulgeremusDevotae flavi verticis exuviae.

Vividulo afflatu cedentem ad templa Deum meSidus in antiquis Diva novum posuit.

65 Virginis & saevi contingens namque leonisLumina , Callisto juxta Lycaonida ,

Vertor in occasum, tardum dux ante Booten,

Qui vix sero alto mergitur Oceano.

Sed quanquam me nocte premunt vestigia Divum,

70 Luce autem canae Tethyi restituor;

( Pace tua fari haec liceat, Rhamnusia virgo ,

Nanque ego non ullo vera timore tegam,

Non, si me infestis discerpant sidera dictis,

Condita quin veri pectoris evoliiam;)

75 Non his tam laetor rebus , quam me abfore semper,Abfore me a dominae vertice discrucior.

Quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expersUnguentis , una millia multa bibi.

Nunc vos, optato quas junxit lumine taeda,

80 Non prius unanimis corpora conjugibusTradite, nudantes rejecta veste papillas,

Quam jucunda mihi munera libet onyx,

Vester onyx, casto colitis quae jura cubili.

Sed quae se impuro dedit adulterio,

85 Illius mala dona levis bibat inrita poluis ;

Nanque ego ab indignis praemia nulla peto.

Sed magis, 6 nuptae, semper concordia vostras