CATULLI LIBER. 67
Janua.
Qui possum ? nemo quaerit, nec scire laborat.Catullus.
Nos volumus : nobis dicere ne dubita.
Janua.
Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
20 Falsum est: non illam vir prior attigerat,Languidior tenera quoi pendens sicula betaNunquam se mediam sustulit ad tunicam :
Sed pater ipsius gnati violasse cubile
Dicitur, & miseram conscelerasse domum ;
25 Sive quod impia mens caeco flagrabat amore;
Seu quod iners sterili semine natus erat;
Et quaerendum aliunde foret nervosius illud,
Quod posset zonam solvere virgineam.Catullus.
Egregium narras mira pietate parentem.
30 Qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
Janua.
Atqui non solum hoc se dicit cognitum habereBrixia Chinaea supposita specula ,
Flavus quam molli percurrit flumine Mela ,
Brixia, Veronae mater amata meae:
3 ) Sed de Posthumio, & Corneli narrat amore,
Cum quibus illa malum fecit adulterium.
Dixerit hic aliquis : Qui tu isthaec, Janua, nosti,
Quoi nunquam domini limine abesse licet,
Nec populum auscultare; sed huic suffixa tigilloqo Tantum operire soles , aut aperire domum ?
Saepe illam audivi furtiva voce loquentem
Iij