Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
69
JPEG-Download
 

CATULLI LIBER.

20 Abscidit. 6 misero frater adempte mihi!

Tu mea, tu moriens fregisti commoda, frater :

T ecum una tota est nostra sepulta domus :Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

Quae tuus in vita dulcis alebat amor.

25 Quojus ego interitu tota de mente fugavi

Haec studia, atque omneis delicias animi.

Quare quod scribis, Veronae turpe CatulloEsse, quod hic quisquis de meliore notaFrigida deserto tepefecit membra cubili;

30 Id, Manli, non est turpe , magis miserum est.Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,

Haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.

Nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,Hoc fit, quod Romae vivimus : illa domus,

35 Illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas ;

Huc una e multis capsula me sequitur.

Quod cum ita sit, nolim statuas me mente maligna.

Id facere, aut animo non fatis ingenuo;

Quod tibi non utriufque petenti copia facta est:q.o Ultro ego deferrem, copia si qua foret.

Non possum reticere , Deae , qua Manlius in reJuverit, aut quantis juverit officiis;

Ne fugiens seclis obliviscentibus aetasIllius hoc caeca nocte tegat studium.

Sed dicam vobis : vos porro dicite multis

Millibus, & facite haec charta loquatur anus,

* * * *

Notescatque magis mortuus, atque magis:

Ne tenuem texens sublimis aranea telam,

Iiij

€9

'JhMSS.Kic

Versus desidera-tur. Ita legiturin Mureti edi-tione 1 Omni-bus tncjue lociscelebretur fa-ma lepulti;sed nothus, eß.