Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
71
JPEG-Download
 

7 r

CATULLI LIBER.

So Docta est amisso Laodamia viro,

Conjugis ante coacta novi dimittere collum,

Quam veniens una atque altera rursus hiemsNoctibus in longis avidum saturaflet amorem,

Posset ut abrupto vivere conjugio :

85 Quod scibant Parcae non longo tempore abesse,

Si miles muros isset ad Iliacos.

Nam tum, Helenae raptu , primores ArgivorumCoeperat ad sese Troja ciere viros ,

Troja nefas, commune sepulchrum Asiae , Europaeque,

90 Troja virum, & virtutum omnium acerba cinis;Quae, vae, vae, nostro lethum miserabile fratriAdtulit. hei misero frater adempte mihi sHei misero fratri jucundum lumen ademptum ITecum una tota est nostra sepulta domus.

95 Omnia tecum una perierunt gaudia nostra ,

Quae tuus in vita dulcis alebat amor.

Quem nunc tam longe non inter nota sepulchra ' rNec prope cognatos compositum cineres,

Sed Troja obscoena, Troja infelice sepultunx100 Detinet extremo terra aliena solo.

Ad quam tum properans fertur simul undique pubesGraeca penetraleis deseruisse focos ;

Ne Paris abducta gavisus libera moechaOtia pacato degeret in thalamo.

10; Quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,

Ereptum est vita dulcius, atque animaConjugium : tanto te absorbens vortice amorisAistus in abruptum detulerat barathrum.

Quale ferunt GraU Pheneum prope Cyllemeum