Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
72
JPEG-Download
 

7 , CATULLI LIBER.

i io Siccari emulsa pingue palude solum;

Quod quondam caesis montis fodisse medullisAudet falsiparens Amphitryoniades,

Tempore quo certa Stymphalia monstra sagittaPerculit, imperio deterioris heri;

11 y Pluribus ut caeli tereretur janua Divis,

Hebe nec longa virginitate foret.

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo ,

Quod Divum domitum ferre jugum docuit.

Nam neque tam carum confecto aetate parenti1 20 Una caput feri gnata nepotis alit;

Qui cum divitiis vix tandem inventus avitisNomen testatas intulit in tabulas ,

Impia derisi gentilis gaudia tollens,

Suscitat a cano volturium capite.

123 Nec tantum niveo gavisa est ulla columboCompar, quae multo dicitur improbiusOscula mordenti semper decerpere rostro ;

Quanquam praecipue multivola est mulier.

Sed tu olim magnos vicisti sola furores,

130 Ut semel es flavo conciliata viro.

Aut nihil aut paulo quoi tum concedere dignaLux mea se nostrum contulit in gremium :

Quam circumcursans hinc illinc saepe CupidoFulgebat crocina candidus in tunica.

135 Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,

Rara verecundae furta feremus herae ;

Ne nimium, simus stultorum more molesti.

Saepe etiam Juno maxima caelicolumConjugis in culpa flagravit quottidiana,

Noscens