Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
75
JPEG-Download
 

75

CATULLI LIBER.

Qui potis est ? inquis, quod amantem injuria talisCogit amare magis, sed bene velle minus.

IN INGRATUM. LXIX.

e s i n e de quoquam quicquam bene vellemereri,

Aut aliquem fieri posse putare pium.Omnia sunt ingrata: nihil fecisse benigne est:Imo etiam taedet, statque magisque magis.

5 Ut mihi, quem nemo gravius, nec acerbius urget,

Quam modo qui me unum, atque unicum amicumhabuit.

IN GELLIUM. L X X.

ellhjs audierat,patruum objurgarelolere,Si quis delicias diceret, aut faceret.

Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepfuit ipsamUxorem, & patruum reddidit Harpocratem.

5 Quod voluit, fecit: nam, quamvis inrumet ipsumNunc patruum, verbum non faciet patruus.

AD LESBIAM. LXXI.

ulla potest mulier tantum se dicere amatamVere, quantum a me, Lesbia, amata mea es.Nulla fides ullo fuit unquam foedere tanta,Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.

5 Nunc est mens adducta tua, mea Lesbia, culpa,

Kij

Parati