Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
76
JPEG-Download
 

7<5 CATULLI LIBER.

Atque ita se officio perdidit ipsa pio :

Ut jam nec bene velle queam tibi, si optuma fias JNec desistere amare, omnia si facias.

AD SE IPSUM. LXXII.

* Hic versush MSS. cor.r t/nißimus va-ni legitur. Itanos tribus li-taris immuta-tis emendavi-mus.

i q u A recordanti bene facta priora voluptasEst homini, cum se cogitat esse pium ;

Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ulloDivum ad fallendos numine abusum horni-5 Multa parata manent in longa aetate, Catulle, [ nes ;

Ex hoc ingrato gaudia amore tibi. [ possunt,

Nam quaecumque homines bene quoiquam aut dicereAut facere , haec a te dictaque, factaque sunt:Omnia quae ingratae perierunt credita menti,io Quare te jam cur amplius excrucies ?

* Quin tu animum obfirmas usque, instrictumque reducis?Et, Diis invitis, desinis esse miser ?

Difficile est longum subito deponere amorem.

Difficile est: verum hoc, qua lubet, efficias.

15 Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum.

Hoc facies, sive id non pote , sive pote.

O Dii, si vostrum est misereri, aut si quibus unquamExtrema jam ipsa in morte tulistis opem;

Me miserum adspicite; &, si vitam puriter egi »

50 Eripite hanc pestem, perniciemque mihi,

Quae mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,Expulit ex omni pectore laetitias.

Non jam illud'quaero, contra ut me diligat illa,Aut, quod non potis est, esse pudica velit: