Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
78
JPEG-Download
 

78

CATULLI 'LIBER.

IN GELLIUM. L X X V.

» Jos. Scali-ger legit noto-rum > Muremamatorum.

ellius estpolcher: quidni? quem Lesbiamalit,

Quam te cum tota gente, Catulle, tua.Sed tamen hic polcher vendat cum gente Catullum,Si tria natorum * suavia reppererit.

AD GELLIUM. LXXVI.

uid dicam, Gelli, quare rosea ista labellaHiberna fiant candidiora nive,

Mane domo cun exis, & cum te octava quietaE molli longo suscitat hora die ?

5 Nescio quid certe est. an vere fama susurrat,

Grandia te medii tenta vorare viri ?

Sic certe, clamant Victoris rupta miselliIlia, & emulso labra notata sero.

AD JUVENTIUM. LXXVI I.

emone in tanto potuit populo esse, Iu venti.Bellus homo, quem tu diligere inciperes,Praeterquam iste tuus moribunda a sede PisauriHospes , inaurata pallidior statua ?

5 Qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobisAudes. Ah nescis, quod facinus facias.

mm