CATULLI LIBER.
AD QUINTIUM. LXXVIII.
u i n t i, fi tibi vis oculos debere Catullum ;
Aut aliud, si quid carius est oculis ;Eripere ei noli, multo quod carius istiEst oculis , seu quid carius est oculis.
IN LESBIiE MARITUM. LXXIX.
e s b i a mi, praesente viro, mala plurima dicit:
Hoc isti fatuo maxima laetitia est.
Mule, nihil sentis, si nostri oblita taceret,
Sana esset.'quod nunc gannit, & obloquitur,
5 Non solum meminit; sed, quae multo acrior est res,Irata est : hoc est, uritur, & loquitur.
DE ARRIO. L X X X.
h o m m o d a dicebat,si quando commoda vel-li) icere , & hinsidias Arrius insidias. [ letEt tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum, quantum poterat, dixerat hinsidias,5 Credo sic mater,sic Liber avunculus ejus,
Sic maternus avus dixerit, atque avia.
Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures,Audibant eadem haec leniter, & leviter.
Nec sibi postilla metuebant talia verba,i o Cum subito adfertur nuntius horribilis ;
Ionios fluctus, postquam istuc Arrius isset,
Jam non Ionios esse, sed Hionios,