LIB, I. E LEG. VIELEGIA VI.
A e p e ego tentavi curas depellere vino :
At dolor in lacrimas verterat omne merum.Saepe aliam tenui: sed jam cum gaudia adirem,Admonuit dominae, deseruitque Venus.
5 Tunc me discedens devotum femina dixit;
Et, pudet heu, narrat scire nefanda mea.
Non facit hoc verbis: facie, tenerisque lacertjsDevovet, & flavis nostra puella comis.
Talis ad iEmonium Nereis Pelea quondamio Vecta est frenato caerula pisce Thetis.
Haec nocuere mihi. Quod adest huic dives amator jVenit in exitium callida lena meum.
Sanguineas edat illa dapes, atque ore cruentoTristia cum multo pocula feile bibat,ip Hanc volitent animae circum sua fata querentesSemper, & e tectis strix violenta canat.
Ipsa fame stimulante furens , herbasque sepulcrisQuaerat, & a saevis ossa relicta lupis.
Currat & inguinibus nudis, ululetque per urbes ;
20 Post agat e triviis aspera turba canum.
Evenient, dat signa Deus, sunt numina amanti:
Saevit & injusta lege relicta Venus.
At tu quamprimum sagae paecepta rapacisDesere : nam donis vincitur omnis amor.
25Pauper erit praesto tibi, praesto pauper adibitP rimus, & in tenero fixus erit latere.
Pauper in angusto fidus comes agmine turbaeSubjicietque manus } efficietque viam.
* Hanc Ele-giam cum su-periore con-junctam rectedisjunxit Jos.Scalig.
Q