Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
117
JPEG-Download
 

L I B. I. E L E G. XI; i;

Et senis amplexus culta puella fugit.

75 Huic tamen accubuit noster puer, hunc ego credamCum trucibus venerem jungere posse feris.

Blanditiafne meas aliis tu vendere es ausus ?

Tune aliis demens oscula ferre mea?

Tunc flebis, cum me vinctum puer alter habebit;

Lo Et geret in gremio regna superba tuo.

At tua tum me poena juvet: Venerique merentiFixa notet casus aurea palma meos:

'Hanc tibi fallaci resolutus amore TibullusDedicat : & grata fts, Dea , mente , rogat*

ELEGIA XL

u r s fuit, horrendos primus qui protulit enses £Quam ferus , & vere ferreus ille fuit!

Tunc csedes hominum generi, tune praelia nataTunc brevior dirae mortis aperta via est.

5 At nihil ille miser meruit: nos ad mala nostraVertimus , in saevas quod dedit ille feras.

Divitis hoc vitium est auri: nec bella fuerunt,

Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.

Non arces, non vallus erat; somnumque petebatno Securus saturas dux gregis inter oves.

Tunc mihi vita foret, vulgi nec tristia nossemArma, nec audissem corde micante tubam.

Nunc ad bella trahor • & jam quis forsitan hostisHaesura in nostro tela gerit latere,ny Sed patrii servate Lares: aluistis & iidem,

Cursarem vestros cum tener ante pedes.

P Ii)

*«■