Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
125
JPEG-Download
 

*25

L X B. II. E LEG. III.

Quos admirata est ipsa noverca prius.

25 Quisquis inornatumque caput, crinesque solutosAdspiceret, Phoebi quaereret ille comam.

Delos ubi nunc, Phoebe, tua est ? ubi Delphica Pytho ?

Nempe Amor in parva te jubet esse casa.

Felices olim, Veneri cum fertur aperte30 Servire aeternos non puduisse Deos.

Fabula nunc ille est; sed cui sua cura puella est,Fabula sit, mavult, quam sine amore Deus.

* At tibi,dura Ceres, Nemesin quae abducis ab urbe,Persolvat nulla semina terra fide.

35 Et tu, Bacche tener, jucundae consitor uvae,

Tu quoque devotos, Bacche, relinque lacus.

Haud impune licet formosas tristibus agrisAbdere : non tanti sunt tua musta, pater.

O valeant fruges: ne sint modo rure puellae,q,o Glans alat - & prisco more bibantur aquae.

Glans aluit veteres, & passim semper amarunt,

Qisid nocuit sulcos non habuisse fatos ?

Tum quibus adspirabat amor, praebebat aperteMitis in umbrosa gaudia valle Venus.q.5 Nullus erat custos, nulla exclusura volentes»Janua, si fas est, mos , precor, ille redi.

Ducite : ad imperium dominae sulcabimus agros»

Non ego me vinclis, verberibusque nego.

*In hac Ele-gia omnijperturbataerant, quod& AchillesStatius scnstt.Hinc distichaXI V. in Ele-giam 6. hujuslibri rejecitJos. Scaiiger.