Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
126
JPEG-Download
 

126

ALBII TIBULLI

ELEGIA IV.

ic mihi servitium video, dominamque paratam:

Jam mihi libertas illa paterna vale.

Servitium sed triste datur, teneorque catenis ,

i.t nunquam misero vincla remittet Amor.

5 Et, seu quid merui, seu quid peccavimus, urit.Uror, io remove, saeva puella, faces.

O ego, ne postim tales sentire dolores ,

Quam mallem in gelidis montibus esse Iapis !Stare vel insanis cautes obnoxia ventis,io Naufraga quam vasti tunderet unda maris!

Nunc Sc amara dies, & noctis amarior umbra est:

Omnia jam tristi tempora feile madent.

Nec prosunt Elegi, nec carminis auctor Apollo,Illa cava precium flagitat usque manu.

15 Ite procul, Musae, si nil prodestis amanti,

Non ego vos , ut sint bella canenda, colo.

Nec refero Solisque vias; & qualis, ubi orbemComplevit, versis Luna recurrat equis.

Ad dominam faciles aditus per carmina quaero.

20 Ite procul, Musae, si nihil ista valent.

At mihi per caedem, & facinus sunt dona paranda,Ne jaceam clausam flebilis ante domum.

Aut rapiam suspensa sacris insignia fanis.

Sed Venus ante alios est violanda mihi.

2J Illa malum facinus suadet, dominamque rapacemDat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.

O pereat quicumque legit viridesque smaragdos ,Et niveam Tyrio murice tingit ovem !