Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
127
JPEG-Download
 

LIB. II. E LEG. IV. a

Hic dat avaritiae stimulos: hinc Coa puellis30 Vestis, & e rubro lucida concha mari.

Hsc fecere malas : hinc elavem janua sensit,

Et coepit custos liminis esse canis.

Sed precium si grande feras , custodia victa est;

Nec prohibent claves, & canis ipse tacet.

35 Heu quicumque dedit formam caelestis avarae JQuale bonum multis abdidit ille malis !

Hinc fletus, rixaeque sonant: haec denique caussaFecit, ut infamis hic Deus esset Amor.

At tibi, quae precio Victos excludis amantes,

40 Eripiant 'partas ventus & ignis opes.

Quin tua tunc juvenes spectent incendia laeti,

Nec quisquam flammae sedulus addat aquam.'

Seu veniet tibi mors, neque sit qui lugeat ullus,

Nec qui det moestas munus in exsequias.

45 At bona , quae nec avara fuit, centum licet annosVixerit, ardentem flebitur ante rogum.

Atque aliquis senior, veteres veneratus amores ,Annua constructo ferta dabit tumulo ;

Et bene, discedens , dicet, placideque quiescas,

50 Terraque securae sit super ossa levis.

Vera quidem moneo, sed prosunt quid mihi vera ?

Illius est nobis lege colendus Amor.

Quin etiam sedes jubeat si vendere avitas:

Ite sub imperium, sub titulu#ique Lares.

5p Quidquid habet Circe, quidquid Medea veneni,’Quidquid & herbarum Thessala terra gerit,

Et quod, ubi indomitis gregibus Venus afflat amores,Hippomanes cupidae stillat ab inguine equae,