lib. in. e leg. r.
Sicut erit: nullus defluat inde color.
Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,
20 An minor, an toto pectore deciderim.
Sed primum meritam longa donate salute »
Atque haec submisso dicite verba sono :
Haec tibi vir quondam , nunc frater, casta Neaera,Mittit, &, accipias munera parva, rogat.
2 5 E eque suis jurat caram magis esse medullis;
Sive sibi conjux , sive futura foror.
Sed potius conjux. hujus spem nominis illiAuferet exstincto pallida Ditis aqua.
ELEGIA II.
u i primus caram juveni, carumque puellaeEripuit juvenem, ferreus ille fuit.
Durus & ille fuit, qui tantum ferre dolorem»Vivere & erepta conjuge qui potuit.
5 Non ego firmus in hoc; non haec patientia nostroIngenio. Frangit fortia corda dolor.
Nec mihi vera loqui pudor est, vitaeque fateriTot mala perpessae taedia nata meae.
Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram,io Candidaque ossa super nigra favilla teget»
Ante meum veniat longos incomta capillos »
Et fleat ante meum moesta Neaera rogum.
Sed veniat carae matris comitata dolore :
Moereat haec genero , moere at illa viro,i J Praefatae ante meos manes, animamque precatae,Perfusae que pias ante liquore manus;
S
1 37