I 3 S ALBII TIBULLI
Pars quae sola mei superabit corporis, ostaIncinctae nigra candida veste legant:
Lt primum annoso spargant collecta Lyaeo,
20 Mox etiam niveo fundere lacte parent:
* Alii verni:. Post baec carbaseis humorem tollere * velis,
Atque in marmorea ponere sicca domo.
Illuc, quas mittit pinguis Panchaia merces,
Eoique Arabes , dives & Assyria ,
2 $ Et nostri memores lacrimae fundantur eodem»
Sic ego componi versus in ossa velim.
Sed tristem mortis demonstret litera caussam ,Atque haec in celebri carmina fronte motet tLygdamus hic situs efl. dolor huic , Qr cura Ne&rttßO Conjugis erepta , caussa perire fuit.
ELEGIA III.
uid prodest caelum votis implesse, Nexra ?
Blandaquecum multa thura dedisse prece?Non, ut marmorei prodirem e limine tecti,insignis clara conspicuuique domo;
5 Aut ut multa mei renovarent jugera tauri,
Et magnas messes terra benigna daret:
Sed tecum ut longae sociarem gaudia vitae.
In que tuo caderet nostra senecta sinu ;
Tunc, cum permenso defunctus tempore lucis10 Nudus Lethaea cogerer ire rate.
Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri ?
Arvaque si findant pinguia mille boves ?
Quidye domus prodest Phrygiis innixa columnis.