i7 2
PROPERTII
ELEGIA VI.
o n ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum,Tulle,neque JE gaeo ducere vela salo :
Cum quo Riphaeos possim conscendere montes,Ulteriusque domos vadere Memnonias.
5 Sed me complexae remorantur verba puellae ,
Mutatoque graves saepe colore preces.
Illa mihi totis argutat noctibus ignes ,
Et queritur nullos esse relicta Deos.
Illa meam mihi se jam denegat, illa minatur,j o Quae solet ingrato trillis amica viro.
His ego non horam possum durare querelis.
Ah pereat, si quis lentus amare potest.
An mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas ,
Atque Asiae veteres cernere divitias ;
15 Ut mihi deducta faciat convicia puppi
Cynthia, & insanis ora notet manibus ;
Osculaque opposito dicat sibi debita vento ,
Et nihil infido durius esse viro ?
Tu patrui meritas conare anteire secures,
20 Et vetera oblitis jura refer sociis.
Nam tua non aetas umquam cessavit Amori;
Semper at armatae cura fuit patriae.
Et tibi non unquam nostros puer iste labores* Reposuit Afferat, & lacrimis * omnia nota meis.
Broukhusius 2^ Me sine, quem semper voluit Eortuna jacere,ulttma vota. Hanc animam extremae reddere nequitiae.
Multi longinquo periere in amore libenter ,