LIBER I. ELEGIA VII. J 7 j
In quorum numero me quoque terra tegat.
Non ego sum laudi, non natus idoneus qrmis :
30 Hanc me militiam fata subire volunt.
At tu , seu mollis qua tendit Ionia , seu quaLydia Pactoli tingit aratra liquor,
Seu pedibus terras, seu pontum carpere remisIbis, & accepti pars eris imperii;
3J Tum tibi si qua mei veniet non immemor hora.
Vivere me duro sidere certus eris.
ELEGIA VII.
u m tibi Cadmeae dicuntur, Pontice , Thebae,Armaque fraternae tristia militiae ;
Atque , ita sim felix , primo contendis Homero,Sint modo fata tuis mollia carminibus :
5 Nos ,ut consuemus, nostros agitamus amores ,
- Atque aliquid duram quaerimus in dominam :
Nec tantum ingenio, quantum servire doloriCogor , & aetatis tempora dura queri.
Hic mihi conteritur vitae modus : haec mea fama est :
10 Hinc cupio nomen carminis ire mei.
Me laudent doctae solum placuisse puellae,
Pontice, & injustas saepe tulisse minas.
Me legat assidue post haec neglectus amator,
Et prosint illi cognita nostra mala.
1 $ Te quoque si certo puer hic concusserit arcu,
Quod nolim nostros evoliiisse Deos ;
Longe castra tibi, longe miser agmina septemFlebis in aeterno surda jacere situ;
Y iij