Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
175
JPEG-Download
 

LIBER I. ELEGIA VIII.

20 Accipiat placidis Oricos aequoribus.

Nam me non ullae poterunt corrumpere * taedae,Quin ego, vita , tuo limine vera querar.

Nec me deficiet nautas rogitare citatos :

Dicite , quo portu clausa puella mea est ?

25 Et dicam , licet Atraciis considat in oris,

Et licet Eleis, illa futura mea est.

Elie erit: hic jurata manet, rumpantur iniqui.

Vicimus, assiduas non tulit illa preces.

Falsa licet cupidus deponat gaudia livor:

30 Destitit ire novas Cynthia nostra vias.

Illi carus ego : per me carissima RomaDicitur; & sine me dulcia regna negat.

Illa vel angusto mecum requiescere lecto ,

Et quocumque modo maluit esse mea,

35 Quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae,Et quas Elis opes ante pararat equis.

Quamvis magna daret, quamvis majora daturus;

Non tamen illa meos fugit avara sinus.

Hanc ego non auro , non Indis flectere conchis,HO Sed potui blandi carminis obsequio.

Sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo ,Queis ego fretus amo. Cynthia rara mea est.Nunc mihi summa licet contingere sidera plantis.Sive dies, seu nox venerit, illa mea est.

H5 Nec mihi rivalis certos subducet amores.

Ista meam norit gloria canitiem.

r?5

* JosephusScaliger italegit , de tequin ego , vita,tuo lumine acer -ba querar.