Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
176
JPEG-Download
 

PROPERTII

176

ELEGIA IX.

icebam tibi venturos, irrisor, amores,

Nec tibi perpetuo libera verba fore.

Ecce jaces , fupplexque venis ad jura puellae,

Et tibi nunc quovis imperat empta modo.

5 Non me Chaoniae vincant in amore columbaeDicere quos juvenes quaeque puella dornet.

Me dolor & lacrimae merito fecere peritum :

Atque urinam posito dicar amore rudis.

Quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen,

10 Aut Amphioniae moenia flere lyrae ?

Plus in amore valet Mimnermi versus Homero.

Carmina mansuetus lenia quaerit Amor.

I, quaeso, & tristes istos compone libellos ,

Et cane , quod quaevis nosse puella velit,iy Quid si non esset facilis tibi copia ? nunc tuInsanus medio flumine quaeris aquam.

Nec dum etiam palles, vero nec tangeris igni.

Haec est venturi prima favilla mali.

Tunc magis Armenias cupies accedere tigres,

20 Et magis infernae vincula nosse rotae ;

Quam pueri toties arcum sentire medullis,

Et nihil iratae posse negare tuae.

Nullus Amor cuiquam faciles ita praebuit alas,

Ut non alterna presserit ille manu.

25 Nec te decipiat, quod sit fatis illa parata.

Acrius illa subit, Pontice, si qua tua est.

Quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos ,

Nec