*8o PROPERTII
Nonnihil aspersis gaudet Amor lacrimis.'
Aut si despectus potuit mutare calores;
Sunt quoque translato gaudia servitio.
Mi neque amare aliam, neque ab hac discedere fas est.20 Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.
ELEGIA XIII.
* Alii, viriis,■uniis recte.
u , quod saepe soles, nostro Iaetabere casu ,Galle, quod abrepto solus amore vacem.At non ipse tuas imitabor, perfide, voces.Fallere te nunquam, Galle, puella velit.5 Dum tibi deceptis augetur fama puellis,
Certus & in nullo quaeris amore moram ;Perditus in quadam tardis pallescere curisIncipis , & primo lapsus adire gradu.
Haec erit illarum contempti poena doloris :i o Multarum miseras exiget una vices.
Haec tibi vulgares istos compescet amores;
Nec nova quaerendo semper amicus eris.
Haec ego non rumore malo, non au gure doctus:Vidi ego: me , quaeso , teste negare potes ?iy Vidi ego te toto vinctum languescere collo,
Et flere injectis, Galle, diu manibus;
Et cupere optatis animam deponere * labrisEt quae deinde meus celat, amice , pudor.
Non ego complexus potui diducere vestros:
20 Tantus erat demens inter utrosque furor.
Non sic vEmonio Salmonida mistus Enipeo,Taenarius facili pressn amore Deus;