LIBERI. ELEGIA XII. 17-Ignosces igitur , si quid tibi triste libelli20 Attulerint nostri: culpa timoris erit.
An mihi * sit major carae custodia matris ?
Aut sine te vitae cura sit ulla meae ?
Tu mihi sola domus , tu, Cynthia , sola parentes,Omnia tu nostrae tempora laetitiae.
25 Seu tristis veniam , seu contra laetus amicis:
Quidquid ero , dicam , Cynthia causa fuit.
Tu modo quamprimum corruptas desere Baias :
Multis ista dabunt litora dissidium :
Litora , quae fuerunt castis inimica puellis.
30 Ah p ereant B aiae, crimen amoris , aquae.
ELEGIA XII.
u 1 d mihi desidiae non cessas fingere crimen ,Quod faciat nobis conscia Roma moram ?Tam multa illa meo divisa est millia lecto,Quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano.5 Nec mihi consuetos amplexu nutrit amoresCynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
Olim gratus eram: non illo tempore cuiquamContigit, ut simili posset amare fide.
Invidiae fuimus, nuin me Deus obruit ? an quae10 Lecta Prometheis dividit herba jugis ?
Non sum ego, qui fueram : mutat via longa puellas.
Quantus in exiguo tempore fugit Amor !
Nunc primum longas solus cognoscere noctesCogor, & ipse meis auribus esse gravis.
15 Felix qui potuit praesenti flere puellae :
Z ij
* Alii , non ,quod Murciusreprehendit.