LIBER I. ELEGIA xvrir. 1S7
Quod mihi das flendi, Cynthia, principium ?
Qui modo felices inter numerabar amantes,
Nunc in amore tuo cogor habere notam.
Quid tantum merui ? quae te mihi * crimina mutant? * Alii,wm/I o An nova tristitiae caussa puella tuae ? ”* J maIe '
Sic mihi te referas levis, ut non altera nostroLimine formosos intulit ulla pedes.
Quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,
Non ita saeva tamen venerit ira mea ;
15 Ut tibi sim merito femper furor, & tua flendoLumina dejectis turpia sint lacrimis.
An quia parva damus mutato signa calore ?
Et non usta meo clamat in ore fides ?
Vos eritis testes, si quos habet arbor amores,
20 Fagus ,& Arcadio pinus amata Deo.
Ah quoties teneras resonant mea verba sub umbras,
Scribitur & vestris CYNTHIA corticibus !
An , tua quod peperit nobis injuria curas ,
Quae solum tacitis cognita sunt foribus ?
25 Omnia consuevi timidus perferre superbaeJussa, neque arguto ficta dolore queri:
Pro quo, Di, vivi fontes , & frigida rupes ,
Et datur inculto tramite dura quies;
Et, quodcumque meae possunt narrare querelae,
30 Cogor ad argutas dicere solus aves.
Sed qualifcumque es, resonant mihi CYNTHIA silvae,
Nec deserta tuo nomine saxa vacant.
A a ij