PROPERTIIELEGIA XIX.
i83
o N ego nunc tristes vereor, mea Cynthia, manes,Nec moror extremo debita fata rogo :
Sed ne forte tuo careat mihi funus amore,
Hic timor est ipsis durior exequiis.
5 Non adeo leviter nostris puer haesit ocellis ,
Ut meus oblito pulvis amore vacet.
Illic Phylacides jucundae conjugis herosNon potuit caecis immemor esse locis:
Sed cupidus falsis attingere gaudia palmisjo Thessalis antiquam venerat umbra domum.
Illic quidquid ero, femper tua dicar imago :
Trajicit & fati litora magnus Amor.
Illic formosae veniant chorus heroinae ,
Quas dedit Argivis Dardana praeda viris ;
15 Quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, formaGratior; & tellus hoc ita justa sinat.
Quamvis te longae remorentur fata senectae,
Cara tamen lacrimis ossa futura meis :
Quae tu viva mea possis sentire favilla.
20 Tum mihi non ullo mors sit amara loco.
Quam vereor, ne te, contemto , Cynthia , busto,Abstrahat a nostro pulvere iniquus Amor ;
Cogat & invitam lacrimas siccare cadentes.
Flectitur assiduis certa puella minis.
25 Quare, dum licet, inter nos laetemur amantes.
Non fatis est ullo tempore longus amor.