LIBER II. ELEGIA V. 159
Nec dubio nubes vertitur atra Noto ;
Quam facile irati verbo mutantur amantes.
Dum licet, injusto subtrahe colla jugo.
1 5 Nec tu non aliquid, sed prima nocte dolebis.
Omne in amore malum, si pati are , leve est.
At tu, per dominae Junonis dulcia jura,
Parce tuis animis, vita - nocere tibi.
Non solum taurus ferit uncis cornibus hostem ,
20 Verum etiam instanti laesa repugnat ovis.
Nec tibi perjuro scindam de corpore vestes,
Nec mea praeclusas fregerit ira fores :
Nec tibi connexos iratus carpere crines,
Nec duris ausim laedere pollicibus.
2 $ Rusticus haec aliquis tam turpia proelia quaerat,
Cujus non hederae circumiere caput.
Scribam igitur quod non umquam tua deleat aetas :
Cynthia forma potent , Cynthia * forma levis. * Alii, verla.
Crede mihi, quamvis contemnis murmura famae ,
30 Hic tibi pallori, Cynthia, versus erit.
ELEGIA V.
o n ita complebant Ephyreae Laidos aedes ,
Ad cujus jacuit Graecia tota fores :
Turba Menandreae fuerat nec Thaidos olimTanta, in qua populus lusit Erichthonius :
5 Nec quae deletas potuit componere ThebasPhryne, tam multis facta beata viris.
Quinetiam falsos fingis tibi saepe propinquos >
Oscula ne desint qui tibi jure ferant.