200 PROPERTII
Me juvenum facies pictae, me numina laedunt,io Me tener in cunis , & sine voce puer :
Me laedit, si multa tibi dabit oscula , mater ,
Me soror , & , cum qua dormit, amica simul.Omnia me laedent, timidus sum. ignosce timori.Et miser in tunica suspicor esse virum.
* Hinc qua- i $ Felix * Admeti conjux,& lectus Ulyssis ,
Et quaecumque viri femina limen amat.Templa pudicitiae quid opus statuisse puellis,
Si cuivis nuptae quidlibet esse licet PQuae manus obscoenas depinxit prima tabellas,20 Et posuit casta turpia visa domo;
Illa puellarum ingenuos corrupit ocellos ,Nequitiaeque suae noluit esse rudes.
Ah gemat, in terris ista qui protulit arteJurgia sub tacita condita laetitia.
25 Non istis olim variabant tecta figuris :
Tum paries nullo crimine pictus erat.
Sed non immerito velavit aranea fanum ,
tuor distichain Eleg. 7. L.1. rejecit Jos.Scaligcr.
Et mala desertos occupat herba Deos.
Quos igitur tibi custodes, quae limina ponam40 Quae nunquam supra pes inimicus eat ?Nam nihil invitae tristis custodia prodest :Quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est.
Mfiiillliiiiiiii
rmtfunmnHBWtuiiiiui:
ELEGIA