220
PROPERTII
Vidit amatorem pandere vela suum.
15 Ah nimium faciles aurem praebere puellae,
Discite, desertae, non temere esse bonae.
Huic quoque, qui restat, jam pridem quaeritur alter.
Experta in primo stulta cavere potes.
Nos quocumque loco, nos omni temporetecum,
20 Sive aegra pariter, sive valente, fumus.
ELEGIA XVIII.
cis here mi multas pariter placuisse puellas ;
Scis mihi, Demophoon , multa venire mala.Nulla meis frustra lustrantur compita plantis.
O nimis exitio nata theatra meo 15 Sive aliquis molli deducit candida gestuBrachia, seu varios incinit ore modos.
Interea nostri quxrunt sibi vulnus ocelli,
Candida non tecto pectore si qua sedet ;
Sive vagi crines puris in frontibus errant,io Indica quos medio vertice gemma tenet.
Quae si forte aliquid vultu mihi dura negarat,
Frigida de toto fronte cadebat aqua.
Quaeris, Demophoon, cur sim tam mollis in omnes ?Quod quaeris, quare non habet ullus amoi ?
15 Cur aliquis sacris laniat sua brachia cultris ?
Et Phrygis insanos caeditur ad numeros ?Unicuique dedit vitium natura creato :
Mi natura aliquid semper amare dedit.
Me licet & Thamyrae cantoris fata sequantur,
20 Nunquam ad formosas, invide, caecus ero.