Buch 
Catullus, Tibullus, Propertius : ad optimorum exemplarium fidem recensiti, cum MSS. codicum variis lectionibus margini appositis ... / [ed. Michael Brochard]
Seite
221
JPEG-Download
 

22k

LIBER II. ELEGIA XVIII.

25 Sed, tibi 6 exiles videor tenuatus in artus,

Falleris, haud unquam est culta labore Venus.Percontere licet: saepe est experta puellaOfficium tota nocte valere meum.

30 Juppiter Alcmenae geminas requieverat arctos ,

Et caelum noctu bis sine rege fuit:

Nec tamen idcirco languens ad fulmina venit.

Nullus amor vires eripit ipse suas :

Quid ? cum e complexu Brifeidos iret Achilles,

3; Num fugere minus Thessala tela Phryges ?

Quid ? ferus Andromachae lecto cum furgeret Hector,Bella Mycenaeae non timuere rates PIlle, vel hic classes poterat, vel perdere muros':

Hic ego P elides, hic ferus Hector ego.

40 Ad spice uti caelo modo Sol, modo Luna ministret:Sic etiam nobis una puella parum est.

Altera me cupidis teneat, foveatque lacertis,

Altera si quando non sinit esse locum.

Aut, si forte irata meo sit facta ministro,

4. J Ut sciat esse aliam , quae velit esse mea.

Nam melius duo detendunt retinacula navem,

Tutius & geminos anxia mater alit.

Aut, si es dura, nega : sin es non dura, venito.

Quid juvat in nullo pondere verba loqui ?yo Hic unus dolor est ex omnibus acer amanti,

Speranti subito si qua venire negat.

Quanta illum toto versant suspiria lecto,

Cum recipi, quem non noverit illa, vetat ?

Et rursum puerum quaerendo audita fatigat:

E e Ii j