LIBER III. ELEGIA XIV. 267Paeana Amphion rupe , Aracynthe. tua.
At tu non meritam parcas vexare Lycinnam:
Nescit vestra ruens ira referre pedem.
45 Fabula nulla tuas de nobis concitet aures:
Te solam & lignis funeris ustus amem.
ELEGIA XIV.
o x media, & dominae mihi venit epistola nostrae .*
Tibure me * missa jussit adesse mora,
Candida qua geminas ostendunt culmina turres,
Et cadit in patulos * Nympha Aniena lacus.
5 Quid faciam ? obductis committam mene tenebris,
Ut timeam audaces in mea membra manus f
At, si haec distulero nostro mandata timore,
Nocturno fletus saevior hoste mihi.
Peccaram semel, & totum sum pulsus in annum :
10 In me mansuetas non habet illa manus.
Nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantes.
Scyronis * medias his licet ire vias.
Quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris,
Nemo adeo, ut noceat, barbarus esse volet.
I f Luna ministrat iter; demonstrant astra salebras 5
Ipse Amor accensas percutit ante faces.
Saeva canum rabies morsus avertit hiantes :
Huic generi quovis tempore tuta via est.
Sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis
20 Improbus? exclusis fit comes ipsa Venus.
Quod si certa meos sequerentur funera casus,
Talis mors precio vel sit emenda mihi.
* Llij
*Broukhusius,
nulla.
* Ita unus co-dex Reg. &Colbert. Alii,lympha.
* Ita Nicol.Heinsius. Alii,media fi [icet irevia. minus be-ne.