268 PROPERTII
Afferet huc unguenta mihi, sertisque sepulcrumOrnabit custos ad mea busta sedens.
25 Dii faciant, mea ne terra locet ossa frequenti,Qua facit assiduo tramite vulgus iter.
Post mortem tumuli sic infamantur amantum:
Me tegat arborea devia terra coma;
Aut humet ignotae cumulus vallatus arenae.
30 Non juvat in media nomen habere via.
ELEGIA XV.
* Broukhu-sllts, bacchato.
* Ita codexGroninganus.Alii , modo.Alii, utrimquemeum.
u N c, o Bacche , tuis humiles advolvimur aris:
Da mihi * pacato vela secunda, pater.
Tu potes insanae Veneris compescere fastus;Curarumque tuo fit medicina mero.
5 Per te junguntur, per te solvuntur amantes.
Tu vitium ex animo dilue, Bacche, meo.
Te quoque enim non esse rudem testatur in astrisLyncibus in caelum vecta Ariadna tuis.
Hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes,
10 Funera sanabunt, vel tua vina, malum.
Semper enim vacuos nox sobria torquet amantes ;
Spesque timorque animum versat utroque * meum.Quod si, Bacche, tuis per fervida tempora donisAccersitus erit somnus in ossa mea ;
15 Ipse seram vites, pangamque ex ordine colles ,Quos carpant nullae, me vigilante, ferae :
Dummodo purpureo spument mihi dolia musto,
Et nova pressantes inquinet uva pedes.
Quod superest vitae, per te, & tua cornua, vivam: