2 6 Astronomia Physice Lib.I.
ter in directum ; pergent omnia eodem modo moveri, ac si dictaeVires abessent, aut Spatium, quo corpora includuntur, quiesceret-)Adeoque Satelles quivis, urgente istä differentia Virium, perget A-reas Temporibus proportionales circa fui Primarii centrum de-scribere. Et igitur, (per Prop. XII.) differentia ista Virium tendit adPlanetam Primarium ut centrum. Sed, antequam Systema totumurgeretur, per lineas parallelas, Vi aequali & contraria illi, quä Pri-marius versus Solem urgetur, (hoc est,in statu naturali,) Satelles quivis urgetur ä Vi composita ex Vi Centripeta tendente ad centrumPrimarii fui, & ex Vi omni Acceleratrice, quä Primarius urgetur.Unde praedicta Virium differentia ea est, quä Satelles in Orbita sua" circa Primarium retinetur, reliqua Acceleratrice Vi, quä Primariusin quolibet Orbitae suae puncto urgetur, ad hoc nihil faciente: Haecvero Virium differentia hactenus est ostensa tendere ad centrum.Et igitur Vires, quibus Planetae Secundarii in Orbitis suis circumPrimarios retinentur, tendunt versus dictorum Primariorum centrarespective. Quod erat demonstrandum.
SECTIO IV.
De Periodis Planetarum Primariorum circa Solem , ut U Se-cundariorum circa suum Primarium respeBwum , inter JecollatiSy & eorundem Diftantiis etiam inter se coUatis ; ha-rumque mutua habitudine , ejusque ratione N caufis .
PROPOSITIO XXI.
P Lanetarum Secundariorum circaPrimarium quemvis revolven-tium ita attemperatur Motus , ut Quadrata Temporum Perio-dicorum in eadem fint ratione cum Cubis Dißantiarum eorundema centro Primarii.
Theorema hoc ex Astronomorum observationibus abunde con-stat, per’ Quadrata Temporum Periodicorum intelligendo Quadratarectarum, aut Quadratos numerorum, eandem, cum TemporibusPeriodicis, rationem habentium; quo sensu etiam accipienda suntQuadrata Velocitatum, aliorumve ejusmodi.
Ita in satellitibus Jovis, ubi Tempora Periodica intimi, secundi,tertii, & extimi sunt relpective ut n, 31, 7s>& i6| fere, eorum-que Distantiae ut y ß,p, 14z, A 2.5Quadratum Temporis Periodiciintimi, nempe 3 est ad 13 Quadratum Temporis Periodici satelli-tis secundi ut 170 Cubus Distantiae intimi ä centro Jovis ad 736 /Cubum Distantiae secundi ab eodem. Pariter 3 est ad 51 QuadratumTemporis Periodici tertii satellitis ut 170 ad 1890 Cubum Distan-tiae istius tertii ä centro Jovis. Et 3 est ad 2.80 Quadratum Tempo-ris Periodici extimi satellitis ut 170 ad 15802 Cubum Distantiae
dicti