Buch 
Astronomiae physicae & geometricae elementa / auctore Davide Gregorio
Entstehung
Seite
35
JPEG-Download
 

Lib.I & Geometrica Elementa.

illis Vires Centripetas esse reciproce ut Quadrata Diftantiarum ä cen-tro: & (Prop. XXVII.) ostensum est Celeritates, in isto casu, esteinverse in subduplicata ratione Distantiarum a centro motus; sivemediam proportionalem inter Distantias remotioris & propioris estead Distantiam propioris ut Velocitas propioris ad remotioris Velo-citatem. Cumque harum magnitudinum prima major sit quam se-cunda, erit tertia major quam quarta; hoc est, propioris Velocitasmajor Velocitate remotioris.

SECTIO V.

De Planetarum Primariarum Motu circa proprios iMxes>

N Phaenomenis hinc ortis.

PROPOSITIO XXX.

Orporum Mundanorum Motus circa proprios Axes positionedatos , horumque Teriodos , exponere.

Quando Corpus immotum esse dicimus, intelligimus quamlibetin illo lineam, & quodlibet punctum immotum este. Si vero Cor-pus in Linea aliqua motum dicamus, atque omni alio privatumsolo hoc motu cieri, tum intelligimus istius Corporis centrum Gra-vitatis Lineam dictam percurrere, dum Corpus quantum fieri potest(quod ad caetera attinet) immotum manet; hoc est, quamlibet inisto Corpore lineam situm retinere parallelum illi, quem ante mo-tum hunc habuerat; ac propterea lineam quamvis Corporis sic motisibi semper parallelam manere. Quippe hoc modo (& quidem solo)*fiet ut omnium motuum summa sit minima, (hoc est, motus totiusminimus, quod supponitur;) & ut quodlibet moti Corporis punctumtantundem moveatur atque aliud quod vis, similemque & aequalem,soloque situ diversam Lineam describat: Nam quae a centro Gravi-tatis percurritur Linea, ab ipso Corpore percursa intelligitur, pro-pter Centri istius naturam Geometris latis notam. Praeterea, si Cor-pus, caetera immotum, circa datum Axem rotari dicitur; Axis isteimmotus intelligitur, dum quodvis Corporis punctum, extra Axem,circulum describit, cujus plano perpendicularis est Axis. Et ideo,si Corpus per Lineam aliquam feratur, & simul circa Axem ro-tetur ; Axis, toto lationis tempore, sibi parallelus manebit. Nequead hunc Axis parallelismum conservandum aliud requiritur, quamut praedicti duo motus soli imprimantur Corpori: Nam si tertiusnullus eidem insit, Axis erit perpetuo parallelus rectae, cui semelparallelus erat.

Hisce praemistis, ex observatis constat Corpora Mundana majora,(si non omnia, saltem omnis generis,) praeter motus de quibus su-perius generatim est dictum, circa Axes revolvi. Et primo ex ob-servatione Macularum Solarium, patet Solem, Corpus in Systemate

E 2.

nostro