Buch 
Astronomiae physicae & geometricae elementa / auctore Davide Gregorio
Entstehung
Seite
42
JPEG-Download
 

42 Astronomia Physice Lib.I.

parte circiter decimaquintä. Atque hinc fit quod ab HiquinoctioVerno ad Autumnale, tempore sectatis, circiter octo amplius Diesinsumantur, quam ab ./Equinoctio Autumnali ad Vernum, temporehyemis; quamvis utrobique Tellus e Sole, vel Sol e Terra interFixas spectatus, semicirculum peragräcte videatur. Cum igiturTerra velocius progrediatur circa Solem hyeme nostra quam aestate,& illi propiorem esse necesse est, per Propositionem XII; ut nempeArea perrectam e Sole ductam descripta,Temporis instar, aequabiliteraugeatur, minore trilinei altitudine majorem ejus basem compen-sante. Idemque similiter in reliquis Primariis circa Solem motisobtinet: Immocuiusvis ex illis (si Venerem excipias) Semita magisdiffert a circulo, cujus centrum est Sol, quam ipsius Telluris Semita;ut inferius ostendetur.

Atque deviatio haec Planetarum circa Solem revolventium a cir-cumferentia circuli Soli concentrici tanta est, tamque sensibilis, utAstronomos omnes adegerit ad comminiscendum Orbes Excentri -cos : Cumque alium nullum praeter perfecte circularem in Coelismotum este admittendum pro in-dubitato haberent, Planetam quem-que moveri volebant in Circulo a ip r, cujus centrum c in ea ponebanta Sole in s distantia, quae ejus moti-bus congruat Orbis hujus Excentricipunctum a, a Sole remotissimum,

Aphelium\ p vero Terihelium ; amboApsides vocabant; Rectamque a pApsides conjungentem (in qua etiamSol locatur) Lineam Apsidum ;hujus-que partem c s Excentricitatem. At-que ex hac supposita Theoria Plane-tarum loca satis exacte, calculo subducto, inventa suere; eorumpraesertim, quorum Orbitae ä Circulis non multum abludunt: ex.gr. Telluris.

Verum cum de Marte ageretur, ex numeris istius Theoriae pro-dit ejus locus ab observato diversus fatis, ut inde colligatur OrbitamMartis non este Circularem, sed in locis ab Apsidibus remotiffi-mis i & r aliquantulum deprectam, & quasi Ovalem. Ovalis haecsagacistimo Keplero > numeros indefecto labore (in Commentariis deStella Martis) versanti,evasit tandem Ellipsis perfecta, cui iidem luntVertices a & p qui prius in Orbita circulari Apsides, iisdemque hicnominibus gaudentes, & Umbilicorum alter ipsum Solis centrum.Quippe sola Ellipsis haec exhibet Distantias a Sole (sive rectas s e)observatis consentaneas, & Aquationes probas, quibus angulusa s E determinatur ex dato Planetae motu medio : Hoc est, IblaEllipsis praefinita jejusmodi est, ut Tempus periodicum, sive revolu-tionis integrae, eandem habeat rationem ad Tempus, a discessu abAphelio in a, quam Area integra a e p la ad Aream aseq^a inter-ceptam

R