2 70
Astronomia Physice
Lib.in.
libus temporibus oscillantium reciproce ut distantiae locorum äcentro Terrae. Cum igitur inventae lint ratio ipsius ac ad quamli-bet bc & inclinatio dictas bc ad ac, ac (inter castera) ratio ipsiusac ad pc; definita est natura Figurae ape />, lectionis nempe Tel-luris cum plano Meridiani, cujus rotatione circa Axem p p ipsa Tel-luris Figura gignitur. Q. E. F.
Si Terrae figura modo supradicto definienda sit, non opus estmensurata longitudine penduli dato temporis spatio oscillantis adipsum Polum p : per plures enim ejusmodi longitudines observatasin diversis Latitudinibus tuto concludetur longitudo penduli dictotemporis spatio oscillantis ad ipsum Polum. Rursus, in solvendohoc Problemate non opus erit in diversis locis pendulum itaaptare, ut eodem temporis spatio oscillationes suas peragat: sufficitpendulum uni loco aptatum ita ut ejus oscillationes singulae datotemporis spatio respondeant, in alia loca transferre, & notare'quantum horologium, cui dictum pendulum est pro libratorio, tem-pore unius revolutionis apparentis Fixae ad eundem locum, retar-detur aut acceleretur, prout loca, in quae transfertur, /Equatori autPolo viciniora sunt quam est is cui aptatum est automaton, & exista retardatione aut acceleratione calculo colligere quä opus sitpenduli longitudine, ut oscillationes singulae pari tempore peragan-tur quo peractae sunt in loco, cui pendulum primo erat aptatum.
C OR OLLARIUM.
Hinc scquitur, si (iisdem manentibus) intervallo c a vel c edescribatur circulus, & producatur utcunque ducta c b ad d, esiedb ut incrementum gravitatis acceleratricis in recessu ab /Equatoreversus alterutrum Polum, sive ut incrementum supra longitudinempenduli dato tempore ad ^Equatorem oscil-lantis loco b congruum. Nam supra estostensum,si ac exponat gravitatem aut longi-tudinem penduli ad Polum, quod c p reprae-sentabit gravitatem aut longitudinem pen- oduli pari tempore oscillantis ad /Equatorem;
& ideo (producta pp ad f &g) pf repraesen-tabit incrementum gravitatis aut longitudi-nis dicti penduli ad Polum p. Similiter, si c bexponat gravitatem aut longitudinem penduli ad a, ac (hoc est,vc)exponet gravitatem aut penduli longitudinem ad b ; & consequen-ter db excessum sive incrementum gravitatis longitudinifve pen-duli ad b, supra gravitatem pendulive pari tempore oscillantis lon-gitudinem ad a.
Si ape p sectio Telluris cum plano Meridiani sit Ellipsis, eruntgravitatis pendulive longitudinis incrementa in diversis locis su-perficiei Terrae, supra gravitatem pendulive longitudinem ad /E-quatorem, quamproxime in duplicata ratione sinuum rectorum La-titudinum istorum Locorum. Per d ducatur dm Axi p p parallela,Ellipsi in l rectaeque a e occurrens in m puncto, ex quo in c d
demit-
A