Band 
Tomus primus.
Seite
710
JPEG-Download
 

-yia C. PLINII NATUR, HISTOR.’

nuntur, quibus materies plurima , uvaque 33 ollis utilissima , 34 folium apio simile. 35licam Dyrrachini celebrant , Hispania: cocolobin vocant. Rarior uvä , xstus austroiq uetolerat : capiti inimica, copia larga. Hispaniae duo genera ejus faciunt: unum oblongoacino , alterum rotundo : noviisimas vindemiant. Quo dulcior cocolobis , hoc melior-5 Sed & austera transit in dulcem vetustate: & quae dulcis fuit, in austeritatem: tunc Alb 1 'num vinum aemulantur. Tradunt vesicae vitiis utilissimum ex his potum. 36 Albuelis sum'mis arboribus fertilior est, Vifula imis. Quamobrem circa easdem satae diversitate natu-rae locupletant. 37 Inerticulam e nigris appellavere , justius sobriam dicturi - inveteratopraecipue commendabilem vino , sed viribus innoxiam : siquidem temulentiam sola nonio facit.

5. Fertilitas commendat ceteras, principemque 38 helvenacam. Duo ejus genera: m a 'jor, quam quidam longam: minor, 39 quam emarcum appellant, non tam fecundam, sedgratiorem haustu. Discernitur folio circinato : verum utraque gracilis. Furcas subdere hisneceflarium: alio qui ubertatem suam non tolerant : maritimo afflata gaudent, 40 roscido

15 odore. Nulla vitium minus Italiam amat, rara , parva, putrescens in ea : vino quoque ,.quod genuit, testatem non exsuperans : nec alia macro solo familiarior. 41 Graecinus , q u jalioqui Cornelium Celsum transscripsit, arbitratur non naturam ejus repugnare Italiae, Rclculturam, 42 avide palmites evocantium. Ob id fertilitatem suam absumi, si non praepinguissoli ubertas lassescentem sustineat. 43 Carbunculari negatur: magna dote, si verum est, ust-io qua in vite cado non esse jus.

6, Astum fert 44 spionia , quam quidam spineam vocant , autumnisque & imbribuspinguescit. Quinimmonebulis una alitur, ob id 45 Ravennati agro peculiaris. 45 Venicu-lam inter optime deflorescentes , & ollis aptissimam, Campani malunt sirculam vocare,alii staculam: 47 Tarracina numisianam , nullas vires proprias habentem, sed totam a P e '

^ 25 rinde ac solum valeat. 48 Surrentinis tamen efficacissima testis , Vesuvio tenus. Ibi enim49 Murgentina e Sicilia potissima, quam Pompeiarum aliqui vocant, Latio demum fera-cem : sicut horconia in Campania, tantum vilitatis 30 cibariae, 51 sed ubertate praecipua,Tolerat & annos 51 moerica, contra omne sidus firmissima, nigro acino, vinis in vetu-state rubescentibus.

Cap. hi. 30 7 - Et hactenus publica sunt genera: cetera regionum locorumque , aut ex his iutet

Interpretatio.

a Perinde ac solum. ] Ingenium ac vires mutat, pro varia soli in quo feritur , indole.

Noti.

tnendantar ,& frequentibus materiis frondent, &c. Meminit vi-tis lnijlisce Virgilius , lib. 2. Georg. vers. 9 j, Purpures, pre-lUqne. Has a maturitate quasi prxcoquas appellari Servius,ut solet, divinat.

33. Ollis utilissima. ] Apta maxime in ollis servari, ut Ve-nucula, de qua mox dicemus. Celso , lib. 2. cap. XXIV.Vve ex olla.

34. Folium apio. ] Dissectis nempe alte foliis, quales Ve-sontione vidit Bauhinus , T. 2. Herb. Univers. lib. 15. pag.33. cujus uv* similes iis quas Burgundi vocant Raisinsfendans.

35. Basilicum. ] Colum, pag. 86. Basilicam .... Cocolobemvocant Hispani, &c. Hodie in Granatensi regno copiosifli-iiia , teste Christ, a Vega, in libris de art. med.

36. Albuelis . ] Colum, pag. 87. Albuelis utilior , ut ait Cel-sus , in colle , quam in campo 1 in arbore , quam in jugo : in sum-ma arbore , quam in ima , &c. De Vifula proxime dictum est.

37. Inerticulam. ] Columella, loc. cit. Inerticula tamen ni-gra, quam quidam Greci d/etjoszv appellant, potefi in secundaquafi tribu esje , quod & boni vini efl , innoxia: unde etiamnomen traxit , quod iners habetur in lentandis nervis, quamvisin guflu non sit hebes. Et hxc habet etiam Isidor. lib. 17.cap. 5.

38. Helvenacam. ] Quas & Helvica dicta est sup. sect. Nuncin Picenis, prassertim prope Maceratam colitur.

3 9. Quam Emarcum. ] Quam Galliarum incole , inquit Colu-mella pag. 88. Emarcum vocant , mediocris vini, &c. In cod.Th. marcum.

40. Roscido odore. ] Quid si roscide odere legas, Ut ante»os Dalecampio visum est ?

41. Grecims. ] Egimus de eo in Auctorum Indice.

42. Avide palmites. ] Carpit vinitorum pneposteram festi-nationem , qui vites - ut palmites uvalque quam celerrimeserant, urgent avidius, spe lucri propioris. Plinius supra,sect. 3. statim initio , de vitibus : Vis earum omnis evocatur inpalmites , aut deprimitur in propagines , &c.

43.. Carbunculari. ] De carbunculatione dicemus lib. 17.

sect. 37-num. 4.

44- Spionia. J Spioniam Columella laudat pag. 88. dap-silem musto, & amplitudine magis uvarum, quam nume-ro fertilem.

45. Ravennati agro. ] Palustri videlicet & uliginoso. Hi acest quod Martialis lib. j.Epigr. 56. Ravennatia vina detre-ctans , simulque penuriam aqua: objiciens , facere ludit:

Sit ciflerna mihi , quam vinea , malo Ravenna .

Cum pojfim multo vendere pluris aquam.Hodie tamen exsiccatis paludibus, vineisque studio excul-tis , vina condunt haud pcenitenda , teste Andr. Baccio, llb-

;. pag. 264.

46. yeniculam. ] Ceteri venuculam vocant : Horatius,lib. 2. Satyr. 4. Venucula convenit ollis. Macrobius, lib. 2. Sa-turn, cap. 16 . pag. 379. Colum, pag. 84. Vt venucula , ea-demqtte fcirpula 3 atque ficula , See. Ea in ollis condebatur,unde ollaris dicta Martiali, lib. 7. Epigram- IF-

Illic L5" uve collocantur ollares.

Hodie Venetis Mar^emina. Sic far venuculum, apud Colum*lib. 2. cap. 6.

47. Tarracina numisianam. ] Hanc a Venucula diversam Co-lumella facit, pagg. 84. & 88. Numesiana dicitur Isidoto,lib. 17. cap. j.

48. Surrentinis. ] E restis Surrentinis , in quibus conditur,accipere vim aliquam id vini genus videtur. De calicibu*Surrentinis dicemus lib. 34. sect. 46.

49. Murgentina. ] Translata e Sicilia: oppido Murgento,prope Simaethum, de quo lib. 3. sect. 1 4 . Columella, P a §’88. Vt Murgentina, eademque Pompeiana.

50. Cibarie. ] Alii escariam vocant, qua: mensis tantum& cibo, non item vino sit utilis.

51- Sei ubertate. ] Igitur Plinii horconia suerit fortafl* Sea, qua: Columella: arelaca major vocatur, quam omnia**que cognite sim, copiosissimam ave esse.

52. Marica. ] Colum, loc. cit. Merica. In Reg. Colb.Th. Metka.