Band 
Tomus primus.
Seite
713
JPEG-Download
 

LIBER. DECIMUS QV ARTUS. 7,3

tendas iit noscantur etiam prscmia , quas'in omni re maxime spectantur. Summam ergoadeptus est gloriam Acilius Sthenelus, e plebe libertina , lx. jugerum non amplius vi-neis excultis 11 in Nomentano agro 5 atque 13 cccc, nummum venumdatis. Magna£mia & Vetuleno Agialo perinde libertino fuit , in Campanix rure 14 Liternino , ma-jorque etiam favore hominum , quoniam ipsum 15 Africani colebat exsilium. 14 Sed ma- 5xima , ejusdem Stheneli opera, Rhemmio Palxmoni , alias Grammatica arte celebri, inhisce xx. annis st 1 mercato rus 18 D c - nummum in eodem Nomentano decimi lapidisab Urbe diverticulo. Est autem. usquequaque nota I? vilitas mercis per omnia suburba-na , ibi tamen maxima , quoniam & neglecta per indiligentiam prxdia paraverat , ac nein pessimis quidem elegantioris soli. Hxc sggrestus excolere i, non virtute animi , sed va- ionitate primo'-; 20 quae nota mire in illo fuit , pastinatis de integro vineis 21 cura Sthe-neli , - dum agricolam imitatur , ad vix credibile miraculum perduxit , intra octavum an-num. 21 C C C c. nummum emptori addicta pendente vindemia. 23 Cucurritque nemo nonad spectandas uvarum in iis vineis strues , 24 litteris ejus altioribus contra id pigra vici-nitate sibi patrocinante : novissime Annaeo Seneca , principe tum eruditionis , 25 ac po- xztentix , qux postremo 25 nimia fuit super ipsum, minime utique miratore inanium , tan-to praedii ejus amore capto , 27 ut non puderet inviso ■ alias & ostentaturo tradere pal-mam eam , emptis 28 quadruplicato vineis illis intra decimum fere curre annum : dignaopera , quas in Cxcubis Setinisque agris proficeret: quando & postea siepenumero 29 sep-tenos culeos singula jugera , hoc est , amphoras centenas quadragenas musti dedere. Ac 2 one quis victam in hoc antiquitatem arbitraretur , 30 idem Cato denos ’ culeos redire ex

Nori.

li. In Nomentano agro. ] Martialis, üb. I. Epigr. 106. dcVino Nomentano :

In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur agris,

Accepit quoties tempora longa merum,

Exuit annosa mores nomenque fenella ,

• _ _Et quidquid voluit tefla vocatur anus.

13. CCCC. mmmdm. ] Ita Reg. 2. aliique : hoc est, qua-dringenties nummum , sive sestertium millibus: nam lineo-fa superposita, ut sepe monuimus, centena millia subin-telligi indicat. Sunt ea moneta» Gallica:, Turonica:, ut aiunt,librae 4000000. leu quatuor millioncs : qua ex aestimatio-ne, libris circiter 67100. jugerum unumquodque veniis:quod pretium sua se magnitudine , nimioque exceilii com-mendat. Quod si CCCC. millibus nummum, cum Her-molao legi malis, cui haud sane aflentimur , eilet modopretium LX. jugerum , libris taxatum 40000. singulorumvero jugerum , libris fere 671. quod si verum foret, im-minuiise tunc communem vinearum taxationem Acilius,non auxifle deprehenderetur.

14. Liternino . ] De quo lib. 3. fest. 9 -

' I;. Africani . ] August, lib. 3. de Civit. Dei, cap. 21. Sci-pio ille Roma, Italiaque liberator, ejnfdemque belli Punici con-fessor, vi flor Hannibalis, domitorque Carthaginis ... inimicorumaccusationibus ceßlt , carenfque patria, quam sua virtute salvamLr- liberam reddidit, in oppido Liternenfi , egit reliquam , comple-vkqtie vitam, o-c. Idem tradunt Valet. Max. lib. 5. cap. 3.pag. »_;8. & Livius , lib. 38. pag. 48;. Hanc LitermnamScipionis Africani villam describit egregie Seneca, ep. 86.pag. 373. Er pag. 374. In ea villa, inquit, didici'ab PP.gia-lb , diltgentißlmo patre familia , ( is enim mmc hujus agri posses-sor est: ) quamvis vetus arbustum pojse transferri. Unde /Egtaliqu.t fuerit *tas, inrclligimus.

16. Sed maxima. ] Pasemoni, inquit , Grammatica quo-que arte claro, ante XX. annos mercato rus sexcenties mil-libus nummum , maxima contigit fama, ejusdem Stheneliopera, hoc est, dum in colendis filis vineis culturam Sthe-neli imitatur. Sic paulo post, cura Stheneli , dum agricolamimitatur. De Rhemmio Pasemone multa Suetonius, lib. deillustr. Grammar. cap. 23. Tiberii & Claudii temporibusvixit.

17. Mercato rus. ] Ruris nomine certum aliquem jugerummodum a Plinio nunc signari non dubitandum. CenturiamEudsus intclligit, quam in agris jugera ducenta significa-re auctor est Columella, libro 5. de re tust. cap. 1. cumVarrone, lib. 4. de Ling. Lar.

- 18. DC. nummum. ] Centena millia, ut prius, lineola su-perposita signari remur : sunt autem sexcenties sestertiumcentena millia, Gallicx librae 6000000. sive sex milliones.

1 9■ Cilitas mercis. ] Maxima fuit , inquit, vilitas pretii,rure illo prioris domini negligenti cultura male habito :& alioqui constituto iu Nomentani agri haud feracissimotractu.

20. Qu<e nota mire in illo fuit. ] Non sunt ha:c verba spu-tia, ut Pintianus censuit, sed genuinus auctoris fetus , car-pentis obiter Grammatici mores, ut paulo post & Seneca»,

Principis tum eruditionis ac potentia , qua postremo nimia fuit superipsum.

21. Cura Stheneli. ] Adhibens cultura genus illud quo Sthe-neli agricola, ex praricripro ejus, uteretur.

22. CCCC nummum. ] Quadringenties sestertium , seu

quatuor millionibus. ,

23. Cucurritque nemo non. ] Prius legebatur , mendose uti-que , non nemo.

24. Litteris ejus. ] Vicini, inquit, non eamdem adhibentesin colendis vineis suis diligentiam , cum fructus multo te-nuiores deinde perciperent, pigritiam suam altioribus ejuslitteris excusabant : quasi is reconditiore quadam doctrinaprasditus, veneficiis, magicisque incantationibus , non ope-roso cultura genere tam insignem uvarum profectum asse-queretur. Habet aliud prorsus affine, nec minus lepidum,Plinius noster, lib. 18. fest. 8. de C. Furio.

25. Ac potentia. ] De potentia Seneca & auctoritate, lo-cuples testis est Tacitus , lib. 14. Annal. pag. 236. scribensaccusatum apud Neronem fuisse Senecam ,’ tamquam ingen-tes , Ü- privatum supra modum evellas opes adhuc augeret, quod-que studia civium in fe verteret : hortorum quoque amccnitate Ü-Villarum magnificentia , quafi principem supergrederetur t ( ejus-dem verba hac sunt: ) Veram Mors Bttrrbi infregit Seneca po-tentiam , & c. Intra quadriennium regia amicitis ter mühe«sestertium paravifle auctor est idem, lib. 13. Annal. pag.204. & Dio, lib. 61. pag. 694. hoc est, moneta Gallicalibras, ut vocant, 30000000. sive triginta milliones.

26. Nimia fuit. ] Neronem in Seneca perniciem excita-vit. Forte rectius, Nimia ruit stiper ipsum.

27. Vt non puderet . ] Non puduit Senecam, inanium re-rum alioqui minime miratorem, tam insignis cultura pal-mam tradere Palamoni, inviso alias homini : quique obpeculiarem vanitatem , ingenitamque jactantiam , in sua in-dustria ostentationem, cum magna Seneca emptoris invi-dia , ambitiose de ea foret gloriaturus. Non puduit, in-quam , Senecam confiteri , eximium in colendo agro , acsingularem virum fuifle Palamonem : neque id verbis mo-do confiteri, sed facto : emptis nempe vineis illius quadru-plicato pretio, quo Palamon ipse coemerat.

28. Quadruplicato. J Emerat Palamon sexcenties sestertium,ut diximus : qua summa quadruplicata efficit Gallica mo-neta libras 24000000. seu 24. milliones Laudat JuvenalisSatyra 10. versu 16

Magnos Seneca prxdivuis hortos.

29. Septenos. ] Octonos Columella, lib. 3. cap. 3. pag.90. Culeus mensura vicenas amphoras continens, vel quodidem est, urnas quadragenas : hac nulla major liquoris men-sura. Culeus modios nostros duos & seniis capiebar, in-quit Budxus, lib. 5. de asse- Amphora pars est octava mo-dii nostri : la huitiemc partie d’un mutd.

30. Idem Cato.} In libro Originum, quem Varro in hancipsam rem laudat, lib. 1. de re tust. cap. 2. Annen. M. Catoscribit in libro Originum fc ? Ager Gallicus Romanus vocatur ,qui viritim cis Ariminum datus est ultra agrum Picentium. In eaagro aliquotfariam in singula jugera dena cullea vini fiunt.