Band 
Tomus primus.
Seite
728
JPEG-Download
 

7 z8 C. PLINII NA TÜR. HI STÖR.

saluberrimum ad potum aquae liquorem Natura dederit , quo cetera omnia animantiautuntur. At nos vinum bibere & 1 jumenta cogimus : tantoqne opere , tanto labore Nimpendio constat , 1 quod homines mente mutet , ac furorem gignat , millibus scele-rum huic deditis : tanta dulcedine, ut magna pars non aliud vitae praemium intelligat.

5 Quin iramo ut plus capiamus , 3 sacco frangimus vires : & alia irritamenta excogitantur: acbibendi etiam causa venena conficiuntur, aliis cicutam praesumentibus, ut bibere 4 morscogat : s aliis pumicis farinam , & quae referendo pudet docere. Cautissimos ex his 6 bali-neis coqui videmus , exanimesque efferri. Jam vero alios lectum exspectare non polle ,immo vero nec tunicam, nudos ibi protinus anhelos ingentia vasa corripere , velut adio ostentationem virium , ac plene infundere, 7 ut statim vomant , rursusque hauriant jidque iterum tertiumque : tamquam ad perdenda vina geniti , & tamquam effundi illanon postint, nisi per humanum corpus. Ad hoc pertinent * peregrina: exercitationes, Scvolutatio in coeno , ac pectorosi cervicis repandae ostentatio. Per omnia haec praedicatursitis quaeri. Jam vero quae vasi 9 adulteriis caelata 5 tamquam per se parum doceat libi-15 dines temulentia. Ita vina ex libidine hauriuntur, atque etiam praemio invitatur ebrietas j& si diis placet , emitur. Alius , ut quantum biberit tantum edat, pretium vinolentiaelege accipit. Alius quantum alea quaesierit, tantum bibit. IO Tunc avidi matronam ocuhlicentur , 11 graves produnt marito : tunc animi secreta proferuntur. Alii testamenta suanuncupant : alii mortifera loquuntur , 12 rediturasque per jugulum voces non continent,2o quam multis ita interemptis. 13 Vulgoque veritas jam attributa vino est. Interea ut opti-me cedat , 14 Solem orientem non vident, ac 15 minus diu vivunt. Hinc pallor , & ge-nae pendulae , oculorum hulcera, tremulae manus effundentes plena vasa , & ( quae sit poe-na praesens ) furiales somni , & inquies nocturna , praemiumque summum ebrietatis 16 li-bido portentosa , ac jucundum nefas. Postera die ex ore 17 halitus cadi , ac fere rerum2 Z omnium oblivio, morsque memoriae. Rapere se ita vitam praedicant, cum priorem diemquotidie perdant , illi vero & venientem.

Tiberio Claudio Principe ante hos annos x l. institutum, ut jejuni biberent, potusquevini antecederet cibos: l * externis St hoc artibus, ac medicorum placitis novitate aliqua

N o T JE.

verberari Columella dixit, lib. de arboribus , cap. 1 6- quodalibi, libro nempe 5. cap. 6 . fluviis & gelicidiis macerari inter-pretatur.

Sed. XXVIII. I. Jumenta. ] Equis vinum olim praebi-tum ex Homero discimus, Uiad. vers. 1851. Refert Co-minaus , lib. r. Comm. Gall. equum suum vetulum , aclabore fractum, cum post proelium vini situlam casu obla-tam hausillet , ea potione sic recreatum , ut alacrioremantea numquam esset expertus. Familiare in Gallia est , vi-num in os & nares equorum injicere , vel offam ex vino &pane offerre , ut valentiorcs fiant. Et Columella , lib. 2. cap.

3. de bobus : Merum faucibus, fi afluaverint . infmdat. Satis au-tem efi singulis binos sextarios prabere.

2. Quod homines. ] Sic M S S. recte. Prius editi, Quod ho-minis mentem mutet.

3. Sacco frangimus. ] Saccus quo vinum liquatur , inquit Co-

lumella , lib. g. cap. 13. tenui vimine rarius contextus , inversemeta fimilis. Hinc vinum colatum , sive saccatum , altero nonsaccato debilius, dulciusque , Theophr. lib. 6 . de causis, cap.g. oncs sitim , vm coule far un fac , comme l bipocras.

Martialis lib. 2. Epigr. 40.

Cacuba saccentur, quaque annus coxit Opimi :

Hoc est, colo, vel sacco transmittantur ea, ut corrigantur,ac defaecentur. Et lib. 12. Epigr. 61.

Turbida sollicito tranfinittere Cacuba fitcco.

4. Mors cogat. ] Metus mortis. Nam contra cicutam vinumremedio est, ut dicetur lib. 23. sect. 23.

5. Pumicis farinam. ] Vide quae Plinius ipse refert, lib. 3 6 .

sect. 42. ,

6 . Balineis coqui. ] Cruditatem ex pridiana temulentia or-tam balneo calido coquebant : manebant enim in eo tam-diu , ut sudarent : animusque interdum deficeret. Colu-mella in praesit. Mox deinde ut apti veniamus ad ganeas, quo-tidianam cruditatem Laconicis excoquimus , O* exsudo sudore fitimquarimus , Crc. Laconicum locus erat in balneo orbiculariambitu in se recurvo , ubi sudor eliciebatur calore sicco,inquit Celsus lib. 2. cap. 17. Unpoefle. Scribit Vitruvius La-conicum sudationesque conjungendas elfe tepidario. Quisaturitate epularum immodica crudi erant , hi ad balneasconfugiebant , & in sudoriis Laconicisque sudorem evo-cabant : ita stomachi cruditatem digerentes , quam epulacopiosiores afferebant. Hac poetarum satyricorum conque-stio , Horatii primum :

Crudi tumidique lavemur.

Juvenalis :

Crudum pavonem in balnea portas.

7 - U; statim vomant. ] Et pinnis quidem excitabantur ad vo-

mitum. Vide Notas & Emend. num. X X V.

8. Peregrina exercitationes. ] Quales a Luciano describun-tur , in Anacharsi, sive de Gymnasiis, statim initio , pag. 786.inter quas volutatio in coelio, suum more, y] de rd smAf tuaa-

vcKpvpoyJ) xatuv^d/Bpim 0 aadf trd s s.

g. Adulteriis. ] Vasa in quibus adulteriorum calata ima-gines.

10. Tunc ■avidi.'] Fuit cum augurarer: Tunc avidi matro-narum oculi licenter graves produnt maritos. Sed satius videturnihil immutari. Vino captos oculos ait jam destinare sc*.cum ut matrona pudicitiam pretio expugnent: eosdem ni-mio potu graves , matrona scelus prodere marito, & se-creta proferre.

ix. Graves. ] Vino graues.

12. Kediturafque. ] Transfosso , ut ita dicam, jugulo resor-bendas : accersente homini sxpenumero necem loquendi mvino intemperantia.

13. Fulgoque. ] Hinc illa Horatiana , lib. 1. Epist. 4.

Qnii non ebrietas designat f operta recludit > &c.

Et lib. 3. Ode 21.

Tu lene tormentum ingenio admovesPlerumque duro : tu sapientiumCuras , ty arcanum jocosoConsilium retegis Lyao.

Zenobius , in paroemiis, Gent. 4. num. 5. T» «'a-/A«-r-

LLitotf.ua zapocei 0 oho! Tts! ifc?ri 7 oL.oijasvls! durtj , azroloteioiwa^hlu-vom. In vino veritas. Proverbium docet vinum pro-dere quales fint ii qui fi eo proluunt. Et Diogenianus , Centur.

4. num. 81. E’» otia dXr.Sota. Llapocov ei o’hp %pdßfjoi tttiiri xapdla; AaXadiv. Et in Append. e Vatie. Gent. 3. num.34. Oivot ctXiQaa. Tut! uras (paoii , «A otio!

Kara 70 tzsfjnTpov Llipooq , tpaoh , L ßaozevoi! aitrJfe-cru , «Aes fuficffc/B/jU!.

14. Solem.] Qui solem numquam occidentem viderint,nec orientem , Cato antipodes 'appellabat , apud Senec.epist- 11 a. Talis Smindyrides Sybarita apud Athen. lib. 6 -pag. 273- Porro his similia habet Columella in Prafatione-Egregia habet in eam sententiam Seneca, ep. 122.

I 3. Minus diu vivunt. ] M S S. Reg, Colb. & c. bibunt: mi-nus apposite. Quid sint Plinio gena , diximus lib. x 1 -sect. EVI.

1 6 . Libido portentosa. ] Veneris imagine foedatum som-nium.

17. Halitus cadi.] Sive amphora. De cado diximus sect. * 7 'Vide Notas & Emend. num. XXVI.

18. Externis e 7 hoc.] Aliis antea gentibus inolevisse eamconsuetudinem significat: quas inter fuere Bitlr. ni, ut au-