Band 
Tomus primus.
Seite
741
JPEG-Download
 
  

LIBER DECIMUS QJJ INTUS. , 741

trias nobilitavere 10 Amerina, & Graecula. Cetera e caulis traxere nomen : 11 germanita-tis, cohaerentia & gemella, numquam lingula in fetu: 11 coloris, syrica: cognationisj13 melapia. 14 Mustea, a celeritate mitescendi : quae nunc melimela dicuntur, a saporemelleo. IS Orbiculata , a figura orbis in rotunditatem circumacti. Haec 15 in Epiro pri-mum provenisse argumento sunt Graeci, qui Epirotica vocant. Mammarum effigie 17 or- 5thomastia. A conditione castrati seminis , quae 18 spadonia appellant Belgae. 19 Melofohis folium unum , aliquando 6c geminum erumpit e latere medio. Celerrime in rugasmarcescunt 20 pannucea. Stolide tument pulmonea. Est quibusdam sanguineus color, ori-gine ex mori insitu tracta. Cunctis vero , quae fuerunt a Sole , partes rubent. 21 Sunt &parva gratia saporis atque etiam acutiora odore , silvestria. Id peculiare improbitatis & 10acerbitatis convicium, & vis tanta, ut aciem gladii perstringat. 22 Dat & farina vilissimisomen, quanquam primis adventu, decerpique properantibus.

XVI. 1 Eadem causa in piris taxatur superbiae cognomine. Parva haec , sed ocyssima. Cap. xv.Cunctis autem 2 Crustumia gratissima. Proxima iis 3 Falerna , a potu , quoniam tantavis succi abundat: ( 4 lacte hoc vocatur: ) in iisque alia colore nigro 5 donantur Syriae, i sReliquorum nomina aliter in aliis atque aliis locis appellantur. Sed confessis Urbis vo-cabulis auctores suos nobilitavere 6 Decimiana , & ex eo tractum quod Pieudodecimia-num vocant. 7 Dolabelliana longissimi pediculi. 8 Pomponiana cognomine mammosa ,

9 Liceriana , IO Seviana , 5 t quae ex iis nata sunt , 11 Turraniana , longitudine pediculidistantia. 12 Favoniana rubra, paulo superbis majora. 13 Lateriana, 14 Aniciana 15 postau- 20tumnalia acidulo sapore jucunda. Tiberiana appellantur , quae maxime Tiberio Principiplacuere : Colorantur magis Sole , grandescuntque : alloqui eadem essent, qua: Liceria-na. Patria: nomina habent, serissima omnium Amerina , 16 Picentina , Numantina, Ale-xandrina , Numidiana , 17 Graeca , & in his Tarentina : Signina , quae alii a colore

N o T A.

Romanas gentis apud Gruterum frequens.

10. Amerina. ] Ab Ameria , de qua lib. 3. fest. 19. Ame-rina mala iterum laudat ipse feri. 17. & 18. Macrobius quo-que & Colum, locis citatis. Prius Camerina perperam lege-batur.

11. Germanitatis. ] Germanitatis & coharentia causa seuoccasione, gemella nuncupata : Gallis, Pommes jumelles.

12. Coleris, fyrica. ] Hoc est, rutila, ut superius indicavi-mus. Ita M S S. omnes hoc loco , non Serica. Et Columella:,loc. cit. lyrica vocantur. Nobis, Commes de Calevtllc, quxegregie rubent.

13. Melapia. ] A cognatione seu affinitate quam cum pi-ris habent ea mala: elt enim fiis/.ov Graecis pomum, pirumtimov , Gallis , Pommes-poires.

14. Mustea. ] Hac Varro, lib. I. rei ruft. cap. 59. Musteapariter Macrobio vocitata : Columella:, melimela : locis cit.MeAsoiX« , in Geopon. lib. 10. cap. 76. Pommes S. Jean. Mar-tial. lib. i.Epigr. 44.

Dulcibus aut certant qua melimela favis.

15. Orbiculata. ] Horum pariter Macrob. & Colum, memi-nere , loc. cit. Sic appellare postis, qua: vernaculo sermonedicimus , Pommes de Tamboure.

16 In Epiro. ] Diofc. lib. I. pag. 162. T« 7 H'mtpaimsi.Myeßpu , P oifia'iii 1 opßiKVhum , &C. Opfinodna AtllCliaO,& M opdtavd , ab Apollonia Epiri civitate , quam incola: Mep-Atf vocant, lib. 3. pag. 80.

17. Ortbomastia. ] Sic M S S. Masts mammam Graecis : iftsttelegantem sonat.

t8. Spadonia .] Quod nullum femen intus habeant: quo-rum non semel nec parva copia potestas nobis experiundifaria est: in toto vehe veterini dossuarii nullo invento , prae-ter unum, quod femen obtineret. Sic palma: quaedam spa-donum nomine discernuntur a reliquo genere, quod nullointus sint pomi ligno , ut dictum est lib. 13 ■ seri. 8.

1 9 . Melofoliis. ] Pira similia vidisse se haud procul Lug-duno Dalecampius prodit , quorum e medio corpore fo-lium exiret.

20. Pannucea. ] Et haec nota quoque Macrobio , loc. cit.Quasi in pannos fatiscentia , & rugarum plicas, inquitTur-nebus , lib. 28. Advers. cap. 32. pag. 1019.

21. Sunt O 1 parva. ] Pommes de Malingre.

22'. Dato 1 farina. ] Ut farinacea vocitentur, vel farina-ria M S S omnes , Reg. Colb. Th. Paris Datis farina. Sal-mant. teste Pintiano , Dat o 1 farina. An ferina legendum,quod superba mox pira eadem causa appellantur ? Librihactenus editi inepte, Dacis ferme.

Sed. XVI. 1. Eadem causa. ] Quoniam sunt prima adven-tu , ocysiimaque : idcirco superba cognominata, etiam a Co-lumella, lib. ;. cap. 10. pag. 202. quod cetera pirorum ge-nera antevertant. Poire Mufcate , ou Mujcadelle.

2. Crustumia. ] Ita MS S. & ipse Virgilius, lib. 2. Georg?

vers. 87. ,1

, Nec surculus idem

Crustumiis , Syriifquc piris > gravilufque volemis.

Hac Crustumina vocat Macrobius, lib. 2. Saturn, cap. 13.pag. 375. & Colum, loc. cit. A Crustumio Italis oppido no-men habent, ubi pracipua bonitate & copia. Hac, inquitServius, ex parte rubent. Crustumia pira Celsus fragilia ap-pellat , lib. 2. cap. 24. E minorum hac neuere fuere , ut su-perba ,& Falerna.

3. Falerna. J Nunc saccharata vocant, a suavitate succi,Poire fuere.

4. Lade hoc vocatur. ] Sic M S S. Reg. Colb. Th. Paris.&c. ut lacte sit succi nomen nominandi casu , antiquis fami-liare, Plautus in Mensch, ari. 5. sc. 9. vers. 30. Neque aquaaqua, neque lade est laCli, crede mihi, usquam similius. Itemin Mil. act. 2. sc. 2.vers. 85. Vide praterea Nonium, Cha-risium , Priscianum.

5. .Danantur Syria. ] Syria dicuntur, inquit Colum, loc. .cit. Syri piri pister Virgilium meminit Juvenalis , Satyr.Xl. vers. 73. Servius locum Virgilii citatum explanans,Syriis, inquit , id est , nigris. Martialis, lib. 3. epigr. 79. com-mendat 111 primis , inter fecunda: mense munera,

' Et nomen pira qua ferunt Syrorum.

6 . Decimiana. ] Decimana Macrobio , loc. cit. A Deci-mo aliquo nomen habuere.

7 - Dolabelliana, ] Et hac laudata Columella:, loc. cit.

8. Pomponiana . ] Ita MS S. Reg. Colb. Th. Chiffl. non.Pompeiana. Eadem a forma, mammosa : nunc Poires de honChretien.

9. Liceriana. ] In M S S. Licerniana. Mallem a LicinioLiciniana dici.

10. Seviana. ] Ita M S S. omnes , non Severiana : nempea Sevio , de quo Gruterus siepe in Inscript.

11. Turraniana. ] Sic M S S. Reg. &c. Sic etiam Colu-mella, loc. cit. nempe a Nigro Turranio , quem ob insigneagricolationis studium Varro laudat in praes, lib. 2. de leruit. Apud Macrob. T urriniana male.

12. Favoniana. ] Laudata haec quoque Columellae, loc.cit. A Favonio, quod viri nomen fuit, sic appellata, Großespoires Mufcadelles.

13. Lateriana. ] Lateritiana Columella:, lib. 12. cap. 10.pag. 419. Macrobio loc. cit. Lateresiana. A Laterano pos-sunt Laterana nuncupari.

14. Aniciana. ] Macrob. loc. cit. Colum, lib. 5. cap. IO. pag.102. Cato, cap. 7. pag. 13.

15. Postautumnalia. ] Aniciana, inquit, post autumnumdecerpi solita.

1 6. Picentina. ] Pira Picena in primis laudat Juvenalis loc.cit. & Signinis confert:

Signinum , Syriumque pirum , de corbibus iisdemAmula Picenis.

17. Graea. ] A Magna Gracia. Graecula, Macrob. loc.cii. Tarentina, Columella:, loc. cit. & Celso, lib. 4. cap.19. Celsus, lib. 3. cap. 14. Pira qux reponuntur, Tarentina,atque Signina. Pomorum genera qualibet qua reponuntur,

KKkkk

V