COLVMELLAElisque aestiuis mensibus perstat, quem tamen operiri lenti est agricolae, quiadum exspectatur, saeua nos hyems deprehendit. Itaque in area detrita frumenta sic sunt aggeranda, ut omni flatu poßint excerni. At si compluribus diebus undique silebit aura, uannis expurgentur, ne post nimiam uentorum segnitiem uasta tempestas irritum faciat totius anni laborem, pura deindefrumenta, si in annos reconduntur, repurgari debent, nam quanto sunt expolitiora, minus à curculionibus exeduntur, sin protinus usui destinantur, nihil attinet repoliri, satisque est in umbra refrigerari, et ita granario inferri.Leguminum quoque non alia cura est, quàm reliquorum frumentorum, namea quoque uel statim absumuntur, uel reconduntur. Atque hoc supremum estaratoris emolumentum percipiendorum seminum, quae terrae crediderat.Quae per ferias liceat agricolae, & quae non liceat facere. XXII.SED cum tam otij, quam negotij rationem reddere maiores nostricensuerunt, nos quoque monendos esse agricolas existimamus, quae ferijs facere, quaeque non facere debeant. Sunt enim (ut ait poëta) quae festis exercere diebus,Fas, et iura sinunt, riuos deducere nullaRelligio uetuit, segeti praetendere sepem,Insidias auibus moliri, incendere uepres,Balantumque gregem sluuio mersare salubri.Quanquam pontifices negent segetem ferijs sepiri debere. Vetant quoquelanarum causa lauari oues, nisi propter medicinam. Virgilius, quod liceatferijs flumine abluere gregem praecepit, & iccirco adiecit flumine mersaresalubri. Sunt enim ui tia, quorum causa pecus utile sit lauare. Ferijs autemritus maiorum etiam illa permitiit, far pinsere, face, incidere, candelas sebare, uineam conductam colere, piscinas, lacus, fossas ueteres tergere, &purgare, prata sicilire, stercora aequare, foenum in tabulata componere,fructus oliueti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere,arbores serendi causa, collo, uel mulo clitellario afferre, sed iuncto adue-here non permittitur, nec apportata serere, neque terram aperire, neque arborem collucare, sed ne sementem quidem administrare, nisi prius Catulo fe-ceris, nec foenum secare, aut uincire, aut uehere. Ac ne uindemiam quidemcogi per religiones pontificum ferijs licet, nec oues tondere, nisi si Catulofeceris. Defrutum quoque facere, & defrutare uinum licet. Vuas, itemque oli-uas conditu inlegere licet. Pellibus oues uestiri non licet. In horto quicquidolerum causa facias, omne licet. Ferijs publicis hominem mortuum sepelire nonlicet.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Libri de re rustica M. Catonis lib. I. M. Terentii Varronis lib.III. L. Iunii Moderati Columellae lib. XII. Eiusdem de arboribus liber separatus ab aliis. Palladii lib. XIIII. De duobus dierum generibus, simulq[ue]; de umbris, et horis, quae apud Palladium. Index omnium fere rerum ... Index graecarum dictionum. Enarrationes priscarum vocum per ordinem literarum digestae
Seite
93v
JPEG-Download
verfügbare Breiten