Buch 
Libri de re rustica M. Catonis lib. I. M. Terentii Varronis lib.III. L. Iunii Moderati Columellae lib. XII. Eiusdem de arboribus liber separatus ab aliis. Palladii lib. XIIII. De duobus dierum generibus, simulq[ue]; de umbris, et horis, quae apud Palladium. Index omnium fere rerum ... Index graecarum dictionum. Enarrationes priscarum vocum per ordinem literarum digestae
Entstehung
Seite
181r
JPEG-Download
 

DE RE RVSTICA LIB. X.181feruescat, isque saepius ligula purgandus est. Mox deinde fragmina fauorum,quae in sacco remanserunt, retractata exprimuntur. Atque id secundae notaemel defluit, e ab diligentioribus seorsum reponitur, ne quod est optimi sa-poris hoc adhibito, fiat deterius.De cera facienda.XVI.CERAE fructus, quamuis aeris exigui, non tamen omittendus est, cumsit eius usus ad multa necessarius. Expressae fauorum reliquiae, postea quamdiligenter aqua dulci perlutae sunt, in uas aeneum conijciuntur: adiecta de-inde aqua liquantur ignibus, quod ubi factum est, cera per stramenta, ueliuncos defusa colatur. Atque iterum similiter deintegro coquitur, & in quasquisque uoluit formas, aqua prius adiecta, defunditur: eamque concretam fa-cile est eximere, quoniam qui subest humor non patitur formis inhaerere.Sed iam consumata disputatione de uillaticis pecudibus, atque passionibus,quae reliqua nobis rusticarum rerum pars superest, de cultu hortorum pu-bli Siluine, deinceps ita, ut etibi, & Gallioni nostro complacuerat, in car-men conferemus.LVCII IVNII MODE-RATI COLVMELLAE IN LIBRVM DE-CIMVM DE CVLTV HORTORVMPRAE FATIO.de ma parte deS. V.OENORIS tui Siluine, quod stipulanti spo-ponderam tibi, reliquam pensiunculam perci-P.S.pe. Nam superioribus nouem libris hac minusPour le dernier uneparte debitum, quod nunc persoluo, reddideram,superest ergo cultus hortorum insigniter negle-ctus quondam ueteribus agricolis, nunc uel ce-P.leberrimus: siquidem cum parcior apud priscosMesset frugalitas, largior tamen pauperibus fuitusus opularum, lactis copia, ferinaque, ac domesticarum pecudum carne, ue-lut aqua, frumentoque summis, atque humillimis uictum tolerantibus. Moxcum sequens, & praecipue nostra aetas dapibus libidinosis pretia constitue-rit, coenaeque non naturalibus desyderijs, sed censibus aestimentur, plebeiapaupertas summota à pretiosioribus cibis ad uulgares còpellitur. Quarecultus hortorum, quoniam est fructus magis in usu est, diligentius nobis, quâmtradiderunt maiores, praecipiendus est: isque sicut institueram prosa oratio-ne priori-z