Buch 
Jani Planci Ariminensis de conchis minus notis liber : cui accessit specimen aestus reciproci maris superi ad littus portumque Arimini / Jani Planci Ariminiensis
Entstehung
Seite
42
JPEG-Download
 

42

DE CONCHIS

teris animantibus perfectis vulgo dictis praestant, propterea trun-cata non continuo moriuntur ut ista - Quinimmo haec , quae sicimperfecta dicuntur <3c insecta, prae organis suis, & prae ingeniiacie » ut ita loquar , qua praedita sunt, res miras operantur , quasoperari minime scit canis, vel animal quodcumque cane perfe-ctius non infectum - Ad formicas & ad araneas provoco . Sedquid memoro formicas araneafve ? Bombycum & apum operacontemplemur , & sane sanus quicumque fatebitur , res praestan-tiores , & magis admirabiles ab ullo quopiam perfectiorum ani-mantium non edi. Vt natura bovem quidem , canem , asinum,ceteraque id genus condidisie videatur , ut simplicem vitam viva-mus , bombycem vero & apem addidisse » ut vestium splendore,cerae usu , & mellis dulcedine suaviter beateque viveremus - Sede diverticulo , unde digressi fumus, in viam. Yrticas has imper-fectas voco relate ad alia animantia, quum structuram nullam or-ganorum ostendant, Se mollia sint ac velut glacies calore manusliquescant. Quare si motus aliquos vitales non ederent, penitusad mucosum liquamen referrentur - An Vrtica haec nostra siteadem ac illa quam sexto loco pinxit Rondeletius (a ), ut aliquiex amicis nostris, ad quos exempla ejus misi , suspicantur » nonausim affirmare . Pedes enim nostrae seu frondes non ita latae6c longae sunt , neque ita incisae, ut foliis acanthi possint com-parari . Pratterea illa Rondeletii marsupium non refert, sed pi-leum quemdam aut umbellam ; ni forte id accidit ipsi pictorum& scalptorum vitio, intolerando, ut ipse loquitur, hominumgenere (b) -

II, Hujus generis est, ut diximus» Vrtica illa magna , quamquinto loco describit Rondeletius, & vulgo potta marina (c) ap-pellatur, 8c quam Matthiolus aliique, quos rejicit Rondeletius, propulmone marino habent - Haec frequens est in nostro mari, pul-chraque admodum , cujus descriptio apud eumdem Rondeletiumdiligenter prostat.

CA-

(a) Lib. xvn .cap. xx.

(b) Lib. de Amphibiis cap. vi i r. circa finem .

<c) lib. xvii. cap. iix. & cap. xmi. vulgus Potes appellat.