MINYS NOTIS
PARS TERTIA
C AP VT PRIMVM
Vrtica solvta marsvpivm referens, et mottsVITALEIS MANIFESTISSIME EDENS MARIS ARIMI-NENSIS .
Corporibus marinis minus notis quidem, sed duris pro-
pter testas Sc crustas , quibus muniuntur , ad ea cor-pora marina minus nota sermonem nostrum tandem converti-mus , quae molliora dici possunt , propterea quod vel mucosasint, vel carnosa , aut cartilaginea, sed nuda omnino , omniscilicet testaceo crustaceoque tegumento orbata • Primo loco oc-currit nobis Vrtica haec parva marsupium referens, qua aestatemare nostrum scatet, & retibus una cum piscibus a piscatoribuscapitur, inde tamen propter urentem 6c venenatam facultatemrejicienda. Hanc depictam exhibet Tabula IV. figura V. sub lit-tera F. Corpus hoc ad animantia referendum est tum quia nan-do per mare longe lateque vagatur, tum quia ad littus a pisca-toribus rejectum , ut saepe vidi, motus vitaleis palpitatione qua-dam per plures horas manifestissime edit, Pedes habet quatuor ,& corpore est pellucido & splendido ut oculos hebetet, quemad-modum loquitur Rondeletius de quinta sua majori Vrticarum spe-cie » quae heic quoque frequens reperitur , Sc vernacula linguaeodem turpi nomine ac ista a nostris donatur , Haec parva in fun-do marsupii , quemadmodum 8c illa magna in corpore pilei,materiam quamdam subalbidam, & minime pellucidam continet,quam viscerum loco istis imperfectis animantibus esse opinor .Imperfecta voco haec animantia » non quod mihi persuasum ha-beam » ut vulgus Peripateticorum hodie de insectis omnibus tur-piter credit, a putri materia oriri, & comparate ad alia , ut lo-quuntur , imperfectiora esse : Haec enim imperfectionis idea,quam exhibent, res est valde dubia , ne falsam dicam omnino .Nam praeterquam quod animal quodlibet perfectum est in suaspecie, dummodo mutilum aut monstruosum non sit ; interdumea animalcula, quae imperfecta dicuntur , vel propter oculorum,pedum, cordium, & aliarum rerum structuram & numerum ce-
r-
teris