/
EVTROnUCTIO.
Patria nostra omnium consensu Florae divitiis pro parvasua extensione excellit, quum plantas glacialis Septentrioniscalidique Austri, nonnisi exiguo intervallo inter se separa-tas gignat. Quare non mirum, omnibus temporibus Helve-tios botanicen maxima diligentia coluisse. Revera eorumnon pauci tam optime de hac amabili scientia meriti sunt,ut non solum a civibus suis sed ab exteris quoque valdeaestimati inter primosque habiti sint. Nimirum omnes Baulii-nos, Scheuchzerum, Gessnerum, Hallerum et Gaudinum,De Candolle, Hegetschweiler et Heer inter nos etiamnuncversantes, noverint. Quo factum, ut plantae pulcherrimae,quae Helvetiae fertiles Alpes vallesque amoenas adornant,saepe optimis iconibus descriptionibusque aptis illustrataesint, quibus tironibus botanices studium pronum redderetur.Quare omnes, qui de Helvetiae plantis scripserunt, secuit-